# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.97-104

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.97-4.1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.97

CTh.4.7.1.1 [=brev.4.7.1.1]
Clericis autem amplius concedimus, ut, quum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam quum postremo iudicio libertates dederint, seu quibuscumque* verbis dari praeceperint ita ut ex die publicatae voluntatis, sine aliquo iuris teste vel interprete, competat directa libertas. dat. xiv. kal. mai. crispo ii. et constantino ii. coss.
interpretatio. qui manumittendi in sacrosancta ecclesia habuerit voluntatem, tantum est, ut sub praesentia sacerdotum servos suos velit absolvere, noverit eos, suscepta libertate cives esse romanos: nam si clerici suis mancipiis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum vel sine scriptura verbis fuerint absoluti, manebit, sicut civibus romanis, integra et plena libertas
CTh.4.8.0. De liberali causa
CTh.4.8.4
Imp. constantinus a. ad maximum praefectum urbi. ................ ....Uxisset, eorum omnium iudicio fieret copia. quod quidam ita interpretati sunt, ut contractis in litem omnibus et adsertionibus iam ordinatis et profligatis exactisque paene iudiciis, si cui earum personarum, quae in quaestione sunt, partus accidisset, quasi accessione absentiae necessariae spectataeque personae novari tempora iuris esse adfirment. sed cum aliud sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus et iure uti, quarum mox visceribus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora iudicii renovari. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate frui cum lucis auctoribus, cum eorum nulla propria veriorve possit esse defensio quam matrum. dat. prid. id. iun. sermio probiano et iuliano conss. (322 iun. 12).
CTh.4.8.5pr. [=brev.4.8.1pr.]
Imp. constantinus a. ad maximum pf. u. si quis libertate utentes eiusque compotes inopinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos forte assertio defecerit, circumductio praebeatur, assertorem quaeri titulo per literas indicante; ne causa per silentium ignoretur vel absurde etiam proclametur: ut, qui comperissent, vellent asserere, vel cunctantes etiam cogerentur; neu, si assertor defuerit, vincti, multis eos scientibus liberos, a dominis ducantur.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
