Latin
Book 5, lines 5.1.132-5.1.136
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.132-136
Not analysed yet
CTh. 5. 14. 0. De diversis praediis urbanis et rusticis et de omni reditu civili
CTh. 5. 14. 30 [=v,13,30 h.]
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. quicumque defectum fundum patrimonialem exercuerit instruxerit fertilem idoneumque praestiterit, salvo patrimoniali canone perpetuo ac privato iure defendat velut domesticum et avita successione quaesitum sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut promulgatione rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam a fructu impensi operis excludat. ceterum eos, qui opimas ac fertiles retinent terras aut etiamnunc sibi aestimant eligendas, pro defecta scilicet portione summam debiti praesentis iubemus implere: eos etiam, qui emphyteuticario nomine nec ad plenum idoneas nec omnimodis vacuas detinent, sic ex illis quoque, quae praesidio indigent, iustam ac debitam quantitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio post biennium decretum canonem solvendum esse meminerint. hi autem, qui proprio voluntatis adsensu nunc quod diximus elegissent neque sibi nunc opimum aliquid et conducibile vindicarent, sed tantum nuda et relicta susceperunt, triennii immunitate permissa debitum canonem inferant. nemo tamen qualibet meriti et potestatis obiectione submoveatur, quominus ad diacatochiae vicem defectas possessiones patrimonialis iuris accipiat, earum tributa et canonem soluturus: illud speciali observantia procurans, ut primum vicinas et in eodem territorio sortiatur, dehinc si neque finitimas neque in iisdem locis reppererit constitutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quantum fieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes, pro modo et aequitate suscipiat, ut consensu omnium fiat quod omnibus profuturum est. dat. viii kal. nov. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 oct. 25).
CTh. 5. 14. 31 [=v,13,31 h.]
Idem aaa. floro praefecto praetorio. saltuenses fundi iurisque patrimonii in orientis regionibus siti turbata exactione dispositionis annuae maximo dicuntur dispendio fatigari et inmanissima opprimi mole reliquorum, eo, quod ad ordinarios sollicitatio transducta latiorem depraedandi praebuit facultatem. illustris itaque auctoritas tua memoratos fundos ad rationalium curam praecipiat revocari. dat. viiii kal. . . . Constantinopoli timasio et promoto conss. (389 [?] . . .) .