# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.137-144

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.137-5.1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.137

CTh.5.14.32 [= v,13,32 h.]
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. fundos patrimoniales semel expetitos et traditos refundere conductoribus omnino non liceat: et si huiusmodi facultatem quolibet tempore, qualibet auctoritate meruerunt, impetratis in fraudem publicam non stabitur. dat. xvii k. aug. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iul. 16).
CTh.5.14.33 [= v,13,33 h.]
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. ius emphyteuticum, quo iuris patrimonialis vel rei publicae praedia possessoribus sunt adiudicata perpetuariis, ita inconcussum cum nostris tum maiorum nostrorum iussibus esse retinemus, ut, quod semel traditum fuerit, nec a nobis umquam possit nec ab alio aliis possidentibus occupari. sed quia improborum inpotentia factum est, ut optimis quibusque lucri cupiditati et quaestui servientibus deteriores agri provinciales relicti sint, quos nemo eorum dignatus fuerit obtinere, sublimis magnificentia tua iudicibus, officiis ac defensoribus eam poenam constituet, ut, nisi desertis ac deterioribus fundis utilium confusione mixta subvenerint, sciant a se multam aut poenam, quae proposita fuerit, sustinendam. dat. iii kal. aug. constantinopoli d. n. theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iul. 30).
CTh.5.14.34 [= v,13,34 h.]
Idem aaa. rufino praefecto praetorio orientis. qui fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sine ullius exceptione personae propositam intellegant optionem, ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum his, ex quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere non abnuant, aut, si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus cedant. dat. viii id. nov. tyro metropoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 nov. 6).
CTh.5.14.35 [= v,13,35 h.]
Impp. arcadius et honorius aa. hadriano comiti sacrarum largitionum. restaurationi moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisve rei publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere. de vectigalibus itaque publicis, quae semper ex integro nostri aerarii conferebant expensas, nihil omnino decerpi nomine civitatum permittimus. dat. viii id. aug. olybrio et probino conss. (395 aug. 6).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
