# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.162-174

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.162-5.1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.162

CTh.5.15.21 [= v,13,21 h.]
Idem aa. ad auxonium praefectum praetorio. si fundos patrimoniales vel emphyteuticos quispiam postularit, super nomine suo ad nostram clementiam sciat esse referendum, ut temeritatis notam subeat. sane si rationalis vel eius officium per coniventiam fundum huiusmodi tradendum esse crediderit, summo supplicio sese adficiendum esse cognoscat, ademptis facultatibus. dat. prid. ........ (a. 368-370 ...).
CTh.5.16.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae?
CTh.5.16.29 [= v,14,5 h.]
................Praeter eas, quarum agit curam officium rei privatae canonis emphyteutici annonas sacris largitionibus pendantur, illud etiam, quod his fundis vel iuris rei publicae praeter antiquum canonem peraequatio imposuit, privatis largitionibus inferatur. dat. v kal. iul. theodoro v. c. cons. (399 iun. 27).
CTh.5.16.30 [= v,14,6 h.]
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. silvano comiti rerum privatarum. qui praedia domus nostrae perpetuo iure detentant, iuxta tenorem praesentis iussionis maturius exigantur, tum etiam omnia reliqua, quae huc usque officii palatini neglegentia resederunt, pari cura compulsa, protinus privato aerario nostro inferantur. dat. iii non. oct. ravenna stilichone et anthemio conss. (405 oct. 5).
CTh.5.16.31 [= v,14,7 h.]
Idem aaa. volusiano comiti rerum privatarum. quidquid praediorum ex tempore, quo clementiae nostrae pater iam humanam in caelestem aeternitatem mutavit, de re privata nostra vel donatum iure directo pervenire monstratur ad quamcumque personam, auferendum serenitas nostra decernit. dat. iii k. dec. ravenna basso et filippo conss. (408 nov. 29).
CTh.5.16.32 [= v,14,8 h.]
Impp. honorius et theodosius aa. cereali comiti rerum privatarum. ne omni patrimonio domus aeternalis venditionibus denudetur, praeceptione praeteriti temporis antiquata distractionem volumus conquiescere, atque in domo aeternali universa praedia, quae ex promulgatae auctoritatis die reliqua fuerint, retineri. illud tamen sollicita praecipimus ordinatione constitui, ut, si pretia, quae ab emptoribus illata sunt, intra provincias retinentur nec ad sacratissimum............
CTh.5.16.33 [om. h.]
.........Us propositis super data forma cognoverint, eadem emptoribus intra anni spatium praebeantur, nulli qui hoc tempus excesserit, in emptionem praerogativam sibimet vindicantes. verum nullus ambigat quae compararit penes se propriosque successores in perpetua hac praestatione canonis firmiter esse mansura. dat. id. iun. constantinopoli d. n. theod. a. iiii et qui fuerit nuntiatus. (412 iun. 13).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
