Latin
Book 5, lines 5.1.201-5.1.210
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.201-210
Not analysed yet
CTh. 5. 18. 1. 5 [=brev. 5. 10. 1. 5]
Contestatas autem lites, si tamen quisquam docebitur solenniter fuisse conventus, salvas repetentibus esse decernimus. dat. vi. kal. iul. ravenna, monaxio et plinta coss.
interpretatio. si quis colonum alienum in re sua vel in fuga lapsum vel sua voluntate migrantem triginta annos habuerit, ac si suum vindicet. qui si intra triginta annos inventus fuerit a domino, cum filiis secundum legem sibi debitis et omni peculio revocetur. quod si forte mortuus fuerit, filii eius cum mercedibus suis vel patris mortui a domino revocentur. colona etiam si viginti annis in alieno dominio et iure permanserit, a priore domino non requiratur; si tamen intra viginti annos inventa fuerit et de alieno colono filios susceperit, cum agnationis parte tertia revocetur: quia colonum duae partes agnationis sequuntur. sane ne separatio coniugii fiat, illum, cuius colonus est, vicariam mulierem et pro tertia agnatione mulieris domino compensare praecipimus. si vero mulier iuris alieni ingenuum maritum duxerit, omnis mulieris agnatio ad eius dominium pertinebit. quod hic minus est de colonae agnatione, in novellis legibus invenitur
CTh. 5. 19. 0. [=brev. 5. 11. 0.] Ne colonus inscio domino suum alienet peculium vel litem inferat ei civilem.
CTh. 5. 19. 1 [=brev. 5. 11. 1]
Impp. valent. et valens aa. ad clearchum vicarium asiae. non dubium est, colonis arva, quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut, et si qua propria habeant, inconsultis atque ignorantibus patronis in alteros transferre non liceat. dat. vi. kal. febr. valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. in tantum dominis coloni in omnibus tenentur obnoxii, ut nescientibus dominis nihil colonus neque de terra neque de peculio suo alienare praesumat
CTh. 5. 20. 0. [=brev. 5. 12. 0.] De longa consuetudine.
CTh. 5. 20. 1 [=brev. 5. 12. 1]
Imp. iulianus a. ad maximum. venientium est temporum disciplina, instare veteribus institutis. ideoque quam nihil per causam publicam intervenit, quae diu servata sunt, permanebunt. dat. iv. kal. mart. constantinopoli, iuliano a. iv. et sallustio coss.