Latin
Book 5, lines 5.1.22-5.1.24
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.22-24
Not analysed yet
interpretatio. si mater ius liberorum non habeat, hoc est, si ingenua tres partus vivos et libertina quattuor* non ediderit et unicum filium intestatum fortasse perdiderit, et filius moriens patruum unum vel plures aut certe patrui vel patruorum filios vel nepotes plures cum matre reliquerit, qui tamen emancipati non fuerint, mater in tertia portione in filii intestati hereditate succedat, et duas partes patruus, vel si plures patrui fuerint, aut filii vel nepotes sibimet vindicabunt. quod si mater liberorum ius habeat, et patruus vel patrui cum matre superfuerint, etiamsi emancipati sunt, duas partes de bonis filii intestati morientis mater consequatur, quae ius liberorum habet, et tertiam patruus vel patrui: qui si defuerint, filii patruorum, quanti fuerint, aequales sibi per capita faciant portiones. quod si filii patruorum defuerint, simili etiam nepotes patruorum divisione succedant. sed in hac successione sola constitutio praesens sufficit, ut inter matrem, patruos eorumque filios et nepotes bonorum possessio praesumatur; quae si fortasse adita non fuerit hereditas, et hi, qui adire debuerant, moriuntur, heredes eorum a successione non aditae hereditatis excludit: quia evidenter haec lex constituit, ut non adita hereditas non transeat ad heredes. hic de iure addendum est
CTh. 5. 1. 2 [=brev. 5. 1. 2]
Impp. valent. et valens aa. ad ausonium pf. p. quia non solum filius consanguineus, sed etiam per adoptionem quaesitus, nulla capitis deminutione intercedente eius, matrem excludit; si quidem patiatur mater defunctorum excludi a fratribus consanguineis, exsistentibus, quibus ipsa praeferatur intercedente capitis deminutione, proximior gradus ineatur. nam constitutio divi constantini ad bassum praefectum praetorio emissa patrui tantummodo ius antiquum temperavit, ut, si unus patruus seu duo pluresve sint, sive filius filiive eorum usque ad nepotem exstiterint, beneficio constitutionis in partem tertiam componant; de consanguineis vero fratribus nullam fuisse mentionem cognovimus. evidenter licet antiquo iure servato, ac divalis memoriae constantini constitutione comprobata, prospectum esse videatur a nostra clementia, ut in huiusmodi litibus, qui frater consanguineus debet excludi secundum ius antiquum, praeferatur iuxta memoratam destinationem; vel certe, si patrui persona intercesserit, usque ad nepotem ius constitutionis temperatum suum teneat robur atque firmitatem. dat. iv. kal. ian. constantinopoli, valentin. n. p. et victore v. c. coss.