# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.25-30

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.25-5.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.25

interpretatio. si moriatur quis et relinquat matrem et fratrem consanguineum, id est uno patre natum vel etiam adoptivum, id est gestis ante curiam affiliatum, qui consanguinei loco habendus est, consanguineus frater vel adoptivus matrem in totum a successione mortui fratris excludunt. quod si emancipatus fuerit consanguineus aut adoptivus, et moriatur frater, superstitibus emancipatis fratribus et matre, patruos eorumque filios vel nepotes etiam emancipati fratres evidenter excludunt: ita tamen, ut, si ius liberorum mater habuerit, duas partes de morientis filii hereditate praesumat et tertiam emancipati fratres, quos constat esse superstites. quod si mater ius liberorum non habuerit, tertiam mater consequetur, et duas partes etiam emancipati filii, exclusis patruis, possidebunt
CTh.5.1.3 [=brev.5.1.3]
Imppp. grat., valent. et theodos. aaa. ad hilarium pf. p. quoties de emancipatae filiae successione tractatur, seu eam fiduciae nomen obstrinxit, seu etiam nulla comitantur suffragia liberorum, filiis ex ea genitis, etiamsi talis occasus avo vivente contingat, intacta pro solido successio deferatur, neque ulla defunctae patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas, quum satis superque sufficiat adversus omnes legitimo gradu ad successionem venientes in hereditatibus matrum, incolumes ac superstites optabili sorte genitoris, successio liberorum. dat. xi. kal. mart. mediolano, merobaude ii. et saturnino coss.
interpretatio. filia, quam fiduciatam nominavit, hoc est emancipata, si intestata moriatur et relinquat superstitem patrem, matrem et filios, excluso patre et matre, etiamsi ius liberorum defuncta non habeat, filii soli in eius hereditate succedunt. hic de iure addendum, quid sit fiducia
CTh.5.1.4pr. [=brev.5.1.4pr.]
Imppp. valent., theodos. et arcad. aaa. constantiano pf. p. galliarum. si defunctus cuiuscumque* sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia defuncta cuiuscumque* sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncti filia, superstes patri, inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius, quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, accrescat.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
