# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.39-45

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.39-5.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.39

Impp. arcad. et honor. aa. aureliano pf. p. nepotes ex filia avis pro rata parte hac condicione* succedant, qua et matres, si viverent, hereditatem patrum sibi cum fratribus vindicarent, scilicet ut mixtis matrum suarum dotibus avi hereditatem pro rata parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur; nec amplius his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum latae sanctio comprehendit, scilicet detracta tertia partis eius, quae eorum matri, si dotem iungeret, debebatur. si vero dotem matris miscere noluerint, maternis et paternis facultatibus oportet esse contentos, quos constat alienae iam familiae esse procreatos. dat. prid. non. oct. constantinopoli, arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.
interpretatio. haec lex similis est superiori: sed hoc amplius habet, quod dotem pro filia in generum factam, vel quicquid ipsa filia accepit tempore nuptiarum, post mortem avi intestati nepotes confundere iubet, ita ut de dote in hereditatem confusa duas partes de eo, quod mater eorum erat habitura, percipiant: aut, si noluerint confundere nepotes, sint acceptis tempore nuptiarum rebus vel sola dote contenti
CTh.5.1.6 [=brev.5.1.6]
Impp. honor. et theodos. aa. maximo pf. u. ubi aviarum successio occasu interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quoties de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur. dat. v. kal. oct. ravenna, theodos. a. ix. et constantio iii. coss.
interpretatio. in bonis aviae emancipatio patris aut matris nepotibus non impediat: sed perdito triente, in ea, quam lex eis tribuit, portione succedant
CTh.5.1.7pr. [=brev.5.1.7pr.]
Impp. theodos. et valent. aa. albino pf. u. sicut mater, quae liberorum iure subnixa est, patruo capite deminuto dare iussa est tertiam portionem, ita etiam, quae nullo huiusmodi fulcitur auxilio, patruo quattuor* cedat unciis facultatum.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
