Latin
Book 5, lines 5.1.46-5.1.54
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.46-54
Not analysed yet
CTh. 5. 1. 7. 1 [=brev. 5. 1. 7. 1]
In illa quoque parte matris non est privilegium transeundum, in qua constantinianae legis potissimum constitutum tenendum esse censemus, ut, sicuti nulli umquam* vel ex prioris generis parte venientium vel ex consequenti sanguine probatorum agnationis compositionisve nomine de successione filii iusta cum matre potuit esse contentio, praeterquam patruo, filio patrui et eius nepoti, ita contra omnes reliquos, sicut custoditum hactenus arbitramur, persona potior matris habeatur.
CTh. 5. 1. 7. 2 [=brev. 5. 1. 7. 2]
Emancipati quoque fratris merita tractamus, qui, ut agnationis iure integro matrem in totum a successione filii decedentis excludit, ita capite deminutus nihil penitus consequitur. exemplo igitur patrui etiam huic cum matre hanc volumus esse rationem, ut quattuor* uncias hereditatis accipiat.
CTh. 5. 1. 7. 3 [=brev. 5. 1. 7. 3]
Laxa vero decernimus sanctione, ut statuta nostra non solum futurarum ambigua quaestionum, verum etiam pendentium negotiorum hoc ordine fata discingant. dat. iii. kal. febr. roma, theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.
interpretatio. similis est haec lex superiori, sed quia evidentior est, et istam inseruimus. nam illa hoc amplius habet, quod et de adoptivo filio loquitur
CTh. 5. 1. 8 [=brev. 5. 1. 8]
Iidem aa. ad senatum urbis romae. post alia: mater, quae habens ius liberorum defuncto filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit, pari sortis paternae teneatur exemplo, ut, si torum priorem secundo non mutarit amplexu, omnia filii morte delata pleno iure conquirat; si vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usufructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem fratribus transmissura defuncti. si vero filius, qui moritur, filium vel filiam derelinquit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censemus etc. dat. vii. id. novemb. ravennae, dd. nn. theodos. xii. et valentin. ii. aa. coss.