# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.66-74

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.66-5.1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.66

interpretatio. si quis episcopus, vel quos lex ipsa commemorat, aut quilibet religiosi vel religiosae intestati sine filiis, propinquis vel uxore decesserint, qui tamen nec curiae quicquam debuerint nec patrono, quicquid dereliquerint, ad ecclesias vel monasteria, quibus obsecuti fuerint, pertinebit. qui si testari voluerint, habebunt liberam potestatem
CTh.5.6.0. De bonis militum
CTh.5.6.1 [=brev.5.4.1]
Imp. constantius a. ad bonosum magistrum equitum. universis tam legionibus quam vexillationibus comitatensibus seu cuneis insinuare debebis, uti cognoscant, quum aliquis fuerit rebus humanis exemptus* atque intestatus sine legitimo herede decesserit, ad vexillationem, in qua militaverit, res eiusdem necessario pervenire. dat. v. id. mai. hierapoli, rufino et eusebio coss.
interpretatio. si milites sine legitimo herede intestati decesserint et proximos non habuerint, eorum bona, qui in eodem officio militant, vindicabunt
CTh.5.6.2
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. iussimus dudum, ut quos captivos reperietur miles recepta barbarorum praeda et ereptis manubiis noster provincialis promeruisse, domum suam reportaret ita, ut quoscumque libertate conspicuos aut servos vel iam traxit vel deinceps a suis sedibus hostis depulerit, si interea eo depulso defendi potuerint, minime sub detestandae praedae occasione teneantur, sed iudiciarius vigor liberos quidem patriis naturalibus, servos autem dominis pro recenti legis intercessione consignet. dat. x kal. april. honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 mart. 23).
CTh.5.6.3
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. scyras barbaram nationem maximis chunorum, quibus se coniunxerunt, copiis fusis imperio nostro subegimus. ideoque damus omnibus copiam ex praedicto genere hominum agros proprios frequentandi, ita ut omnes sciant susceptos non alio iure quam colonatus apud se futuros nullique licere ex hoc genere colonorum ab eo, cui semel adtributi fuerint, vel fraude aliquem abducere vel fugientem suscipere, poena proposita, quae recipientes alienis censibus adscriptos vel non proprios colonos insequitur. opera autem eorum terrarum domini libera utantur ac nullus sub acta peraequatione vel censui ...Acent nullique liceat velut donatos eos a iure census in servitutem trahere urbanisve obsequiis addicere, licet intra biennium suscipientibus liceat pro rei frumentariae angustiis in quibuslibet provinciis transmarinis tantummodo eos retinere et postea in sedes perpetuas collocare, a partibus thraciae vel illyrici habitatione eorum penitus prohibenda et intra quinquennium dumtaxat intra eiusdem provinciae fines eorum traductione, prout libuerit, concedenda, iuniorum quoque intra praedictos viginti annos praebitione cessante. ita ut per libellos sedem tuam adeuntibus his qui voluerint per transmarinas provincias eorum distributio fiat. dat. prid. id. april. constantinopoli honorio viii et theodosio iii conss. (409 apr. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
