# Theodosii Imperatoris Codex 5.1.85-92

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 5, lines 5.1.85-5.1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/5.1.85

CTh.5.7.2.3 [=brev.5.5.2.3]
Si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor, conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambigat; si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum.
CTh.5.7.2.4 [=brev.5.5.2.4]
Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere. curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri, ut emergentibus talibus causis sciant, legis nostrae auxilium deferendum; ita ut noverint rectores universi, decem libras auri a se et tantundem a suis apparitionibus exigendum, si praeceptum neglexerint. dat. iv. id. dec. ravenna, honorio viii. et theodos. iii. aa. coss.
interpretatio. hi, qui ab hostibus tempore captivitatis ducti sunt, si ab aliquibus vel ad victum vel ad vestitum aliquid acceperunt, quum redire ad propria voluerint, minime aliquid pro eorum requiratur expensis. tamen si pretium pro captivo suo praedator acceperit, quod dedisse emptor* probaverit, sine dubitatione recipiat. quod si pretium non habuerit, quinquennio serviat captivus emptori* et post quinquennium sine pretio ingenuitati reddatur, qui, quum ad propria redierit, omnia sua integra et salva recipiat. si quis itaque huic tam iustae praeceptioni resistere tentaverit, noverit se in exsilio deputandum: si vero possessor fuerit, facultatem suam fisci viribus addicendam. sane christianos, qui redemptioni* studere debent, pro captivis volumus esse sollicitos. ad curiales etiam ista sollicitudo pertineat, ita ut omnes iudices sciant, decem libras auri fisco se daturos, qui huius legis praecepta neglexerint
CTh.5.8.0. [=brev.5.6.0.] De ingenuis, qui tempore tyranni servierunt.
CTh.5.8.1 [=brev.5.6.1]
Imp. constantinus a. ad volusianum. universi devotionis studio contendant, si quos ingenuis natalibus procreatos sub tyranno ingenuitatem amisisse aut propria contenti conscientia aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus suis restituere, nec exspectata iudicis interpellatione. nam si quis contra conscientiam suam vel certissima testimonia plurimorum in eadem avaritiae tenacitate permanserit, severissima poena mulctabitur. placet autem, etiam eos periculo subiugari, qui scientes ingenuos servitutis necessitatem per iniuriam sustinere dissimulant. prop. viii. kal. mai. romae, volusiano et anniano coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
