# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.101-112

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.101-6.1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.101

CTh.6.4.9
Idem a. ad senatum. placet, ne minus quinquaginta clarissimi veniant in senatum: certum est namque hoc numero large abundare substantiam virtuti omnimodae. dat. iii id. april. mediolano, lecta ab araxio proconsule die vii id. mai. constantio a. viii et iuliano caes. i conss (356 apr. 11).
CTh.6.4.10pr.
Idem a. ad senatum. die natali meo constanti a. id. aug. ac deinceps designationibus curiam operam dare sancimus. quod si forsitan dies unus alterve non sufficit, tot haec utilitas occupet, quot esse monstraverit necessarios negotii magnitudo. (356 mai. 9).
CTh.6.4.10.1
Et quicumque forsitan impetraverit pretio functorum coetibus adgregari, indulta ei cessent; allectionis quaerendus est honor. secernimus enim ab his, patres conscripti, quibus meriti suffragatio conciliat nostra beneficia et quicumque cessante suffragio illustribus meritis praetorii vel aliam meruerit dignitatem, praesidio muneris nostri perpetuo perfruatur. (356 mai. 9).
CTh.6.4.10.2
Nemo sane in filium transferat vel nepotem aliumve quemlibet, quod personae eius incumbit, sed honorem suum capiat, designatus expleat munus impositum. dat. vii id. mai. constantio aug. viii et iuliano caes. i conss. (356 mai. 9).
CTh.6.4.11
Idem a. ad senatum. si quos in urbe roma perfunctos esse claruerit magistratibus, ad nulla editionum genera devocentur. urbis autem romae curiam callide declinantes clarissimo praeditos nomine per achaiam, macedoniam totumque illyricum iussimus quaeri raro vel numquam sedem dignitatis propriae frequentantes, quibus locorum grata confinia possint esse iucunda, ut carens mora longinquae peregrinationis debea dignitas concupisci. lecta prid. id. aug. constantio a. viiii et iuliano c. ii conss. (357 aug. 12).
CTh.6.4.12
Idem a. ad senatum. praetores designentur senatus consulto legitime celebrato, ita ut adsint decem e procerum numero, qui ordinarii consules fuerint quique praefecturae gesserint dignitatem, proconsulari etiam honore sublimes, themistius quoque philosophus, cuius auget scientia dignitatem, et iam his praesentibus qui praeturae insignia honoremque ante susceperint latis per ordinem sententiis designentur, ita ut, si qui forte medio tempore humana sorte decesserint, alii in eorum locum, qui eandem dignitatem, ut utamur veterum verbis, subsortiti fuerant, subrogentur, scilicet ut, qui sequenti post eum anno eandem suscepturus praeturam fuerat, in demortui locum senatus consulto et sententiis substitutus praeturae insignia dignitatemque suscipiat. dat. v non. mai. gyfyrae tauro et florentio conss. (361 mai. 3).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
