# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.131-142

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.131-6.1.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.131

CTh.6.4.18
Idem aa. ad volusianum praefectum urbi. legem divae memoriae constantini, qua editores munerum sive ludorum, si editionis tempore abesse voluissent, condemnari pro dignitatis gradu certa tritici quantitate praecepti sunt, fixam atque inviolabilem volumus permanere. sinceritas tua igitur absque his, quibus liberum conmeatum clementia nostra concesserit, in omnes reliquos promulgatam legem extendat. data..... mediolano, accepta iiii kal. iul. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss. (365 iun. [?] 28).
CTh.6.4.19
Idem aa. ad senatum. satos de frygiae gregibus equos quattuor subiugandos quadrigis, hoc est simul octo, duobus maximarum editionum praetoribus dari sancimus. dat. id. april. antiochiae modesto et arintheo conss. (372 apr. 13).
CTh.6.4.20
Idem aa. clearcho praefecto urbi. ineundi magistratus unum omnium diem praetoribus quattuor esse oportet, ianuariarum scilicet kalendarum. et si quis vel differendum vel contemnendum esse crediderit, non solum statum editionis pretium cogatur exsolvere, verum etiam multae quoque nomine dimidium extrinsecus pretii cogatur inferre. dat. viii id. mai. modesto et arintheo conss. (372 mai. 8).
CTh.6.4.21pr.
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad bapponem praefectum urbi. tempore, quo temonarii designantur, etiam so... nominatio celebretur fiatque conventio, quam per officiales praefecti urbi curari oportet, ut, si ita res expetit, omissis officiis provinciarum ad pervestigandum fideliore possis uti quam commodato. ipsi potissimum super designatorum nominibus consulamur, quo missis viris strenuis obligatisque iudicibus non modo temonarii, verum complices quoque eorum in exhibitionem proprii muneris urgueantur. fingamus enim posse fieri, ut designati primo et secundo vel tertio anno subterfugere inquirentium sollicitudinem possint; certe septem reliquis haut dubie poterunt repperiri. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.1
Denique, ut prius statuimus, eorum, qui per annos singulos ad candidatum atque honores certos nominantur, in scientiam nostram post designationem debitam insinuatione fida vocabula deferantur. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.2
Idem et in subrogandis certis quibus in diem functorum locum ordo teneatur. (372 aug. 22).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
