# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.143-156

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.143-6.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.143

CTh.6.4.21.3
Et licentia inolita derogetur officiis, quae ex denuntiatione huiusmodi quaestum saepe secuta sunt. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.4
Simul provinciales nostri aut animentur spe levioris impensae, aut certe, si editionis suae tempore conmunem patriam declinarint, metu congruae severitudinis urgueantur. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.5
Nec sane excipimus eos, quos ad praesens labor publicus officiumve detentat, providentia secutura, ut aut conventi a nobis in vicem propriam idoneos dirigant, aut ipsi, quia res exigit, sumpto temporarie conmeatu romam ire deproperent. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.6
Super provisione autem senatus egregii atque consulto, quo definiri a nobis reverentissime depoposcit, ut duo vel tres de his, qui nominantur candidati arcae, possint in certo argenti pondere sociari, tunc melius aestimare poterimus, cum duos folles aut quattuor aut certe amplius in professionem habebunt, quid sustinere in muneribus possint aut debeant quive editionis ordo sit. cum enim sedulo fuerit intimatum, collata a nobis editionis necessitate cum subsidiis facultatum et professionis modo rite poterit definiri, quid unusquisque expensae pro captu virium debeat sustinere. (372 aug. 22).
CTh.6.4.21.7
Sane eorum arbitrio nulla lege praescripsimus, qui pro consideratione patrimonii nataliumque merito secundum splendorem honoris proprii enormitatem impendii non recusant. his enim providendum nos hac oratione censemus, qui non solum admonendi sunt, ne muneri suo desint, verum praescriptorum sumptuum vilitate ac moderatione provocandi. dat. xi kal. sept. nasonaci modesto et arintheo conss. (372 aug. 22).
CTh.6.4.22pr.
Idem aaa. ad senatum. ante x annos cuiuslibet editionis praetorem nominari et intra quinque menses designatum iussimus conmoneri, ut aut editurus praestet adsensum aut, si praeferet contrariam voluntatem, futuri examinis iudicium non moretur. (373 iun. 9).
CTh.6.4.22.1
Nam intra septem menses adcelerandae cognitionis terminus constitutus dilationis licentiam imperio fundatae definitionis excludit. nec enim allegationibus cuiusquam ulla poterit esse reparatio per ignaviam, si silentii pigrioris definitum tempus fuerit evolutum, si posthabita taciturnitate serae voluerit merita defensionis ostendere. (373 iun. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
