# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.157-164

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.157-6.1.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.157

CTh.6.4.22.2
Decem vero auri libras ab universo officio per singulas nominationes iubemus inferri, si designatus praetor intra quinque menses nulla fuerit admonitione conventus: ita ut cum praefecto urbi electi ex ordine candidato, cum allegationes suas praetor nominatus exponit, suscipiant officium, audirique singulos cupimus patienter, et, si admittenda sunt quae dicuntur, arbitrio iustitiae vindicari, sin vero inanis probatur adsertio, improbas voces severioris sententiae auctoritate compesci. disceptandi ergo moderatio cuncta componat; cesset potentia ac similiter ambitionis patrocinium repellatur: nullum inique temporibus nostris a quoquam vel opprimi patimur vel defendi. (373 iun. 9).
CTh.6.4.22.3
Quod si quisquam iudicum haec praecepta transscenderit vel novae praesumptionis insania, quae sunt sanctionibus consecrata, violarit, ut hostis publicus atque expugnator utilitatis inventae contra senatus consulta importuni furoris temeritate congredietur, et arbitrio nostro et vestro iudicio notam perpetrati criminis sortietur; similis culpae insimulatione plectendis, qui cum eodem residentes propriae nobilitatis obliti adulantis gratiae turpissimam praetexerint vilitatem. nec sane fas erit huiuscemodi reis veniam relaxari, qui per patrocinia iudicum distrahentes et senatus temptaverint infamare collegium et sub auctione vendiderint ius romanum. (373 iun. 9).
CTh.6.4.22.4
Nominatores autem praetorum iudices esse non patimur, qui, dum arbitrium suum cupiunt adprobari, insolentius aliquid, quam moderatio patitur, sui contemplatione decernunt. (373 iun. 9).
CTh.6.4.22.5
Si quem vero ex nominatis praetoribus pro huius auctoritate gravior condemnatio sauciaverit, ab editionis eum placet onere submoveri, duabus, videlicet existentibus causis, quod vel erogationi idoneus esse non valeat vel suscipere qui culpam meruit non debeat dignitatem. cavendum est autem, ne sub hac permissione concessa etiam illis, qui levi fuerint emendatione correcti, huiusce patrocinii gratia deferatur, cum his utique tantum debeat provideri, quos gravissimi dispendii mole fatigatos subitum pondus obpressit. quod si probabilis fuerit et iusta conquestio, relevatae necessitatis gratiam consequatur. dat. v id. iun. valentiniano et valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
