# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.165-176

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.165-6.1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.165

CTh.6.4.23
Idem aaa. ad senatum. ab illis editionis peti ordinem non debere iustitia pariter et consuetudo declarat, qui consulares ac praetorios codicillos suo excellenti merito ac nostro sunt beneficio consecuti. lecta v id. iun. valentiniano et valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).
CTh.6.4.24
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad senatum. ne quis praetorum semel praestitutae expensionis transeat modum; sed nec officiis aliquid largiatur. dat. iii kal. iun. antiochiae valente v et valentiniano iuniore aa. conss. (376 mai. 30).
CTh.6.4.25pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad senatum. praetores quattuor vobis tot addimus, quot fuerunt. prima igitur, patres conscripti, constantiniani et constantiani nominis est praetura; theodosianum enim et arcadia num praetores primis praetoribus addidistis. veteres triumphalem praetorem bellicae felicitatis causa reppererunt; nos iniunximus augustalem. his omnibus honorum insignibus romani nominis praetura sociatur; huic sociavimus laureatum. (384 oct. 23).
CTh.6.4.25.1
Constantiniana et constantiana praetura per duos danda libris argenti mille, theodosiana vero et arcadiana item libris argenti mille, triumphalis vero et augustalis libris argenti quadringentis et quinquaginta, romana vero et laureata libris argenti ducentis et quinquaginta peragantur, ita tamen, ut ad unamquamque praeturam convenientis summae medietas a singulis, ut iam diximus, conferatur ac bini posthac incipiant agnoscere, quod singuli antea transigebant. dat. x kal. nov. constantinopoli richomere et clearcho conss. (384 oct. 23).
CTh.6.4.26
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. aureliano praefecto urbi. nominandorum praetorum sollicitudinem illustris magnificentia tua ad officium censuale sciat esse revocandam. dat. iii kal. mart. constantinopoli theodosio aug. iii et abundantio viro clarissimo conss. (393 febr. 27).
CTh.6.4.27
Impp. arcadius et honorius aa. dextro praefecto praetorio. cunctos quaestores et praetores, qui in agris degunt, susceptum et promissum munus pro notitia officii censualis pro eorum dignitate, vel quod spontanea voluntate professi sunt, dare praecepimus. dat. kal. nov. brixiae olybrio et probino viris clarissimis conss. (395 nov. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
