# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.197-205

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.197-6.1.205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.197

interpretatio. si quis praesumpserit*, quam non meruerit a principe dignitatem, sacrilegii reus habeatur. hic de iure addendum, quae sit poena sacrilegii
CTh.6.6.0. De consulibus, praefectis, magistris militum et patriciis
CTh.6.6.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad severum praefectum urbi. universa culmina dignitatum consulatui cedere evidenti auctoritate decernimus. sed ut consulatus anteponendus est omnibus fastigiis dignitatum, in omni etiam curiae senatoriae actu sententia coetu, si quis consulatu et praefectura vel culmine militari conspicuus est, pridem consulari praeferendus haud dubio est. porro si contigerit, ut ad duas has praerogativas etiam patriciatus splendor addatur, quis dubitet huiusmodi virum praeter ceteros eminere? neque enim unus tantum honor potest duobus aut pluribus anteferri, dummodo consulatui ex his, quae designatae sunt, dignitas quaecumque societur. dat. kal. april. antonio et syagrio vv. cc. conss. (382 apr. 1).
CTh.6.7.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum
CTh.6.7.1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad ampelium praefectum urbi. praefectos urbi, praefectos praetorio, magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum adeptione praecesserit. quocirca expressum ordinem dignitatum illic potissimum volumus custodiri, ubi intra secretaria extraordinariosque conventus subest ratio visendi salutandive iudicis. ceterum in amplissimo curiae nostrae legitimoque consessu digestae ordinationibus priscis obtineant dignitates. dat. iii non. iul. nasonaci, acc. iii non. sept. modesto et arintheo conss. (372 iul. 5).
CTh.6.7.2
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. restuto praefecto urbi. quisquis magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, is, cum privatus erit honoremve deposuerit, expraefectis qui post provecti fuerint praeferatur. sit igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. et cetera. dat. viii kal. iul. thessalonica gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 iun. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
