# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.212-220

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.212-6.1.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.212

CTh.6.9.2pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. restuto praefecto urbi. post alia: qui exquaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito splendore viguerunt, adclamatione excipiantur solita, nec praetereantur ut incogniti atque, ut non aequandi illis, qui gesserint praefecturas, sed eo observentur cultu omni coetu omnique conventu. neque enim inpar est ratio meriti, etiamsi intervenit dilatio ulla. (380 mai. 25).
CTh.6.9.2.1
Quoniam cohaerent is dignitatibus, quae isdem iure debentur, intersit aliquid inter tempora magistratuum vitamque privatam actus depositi dignitas pares eos viros praestet atque honore consimiles. quid enim in his quattuor dignitatibus non ex congrua diversitate putemus esse conmune? quod cum ita sit, hos viros haberi volumus, non ut qui meruerint tantum, sed quasi qui gesserint praefecturas, cum non privilegiis temporis praeferantur, sed honoris aequalitate laetentur. dat. viii kal. iun. thessalonicae gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 mai. 25).
CTh.6.10.0. De primicerio et notariis
CTh.6.10.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. eutropio praefecto praetorio. praecipua est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen, atque ideo, si umquam huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant. et si quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit, officium suum norit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum. dat. xvii kal. iul. thessalonica gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 iun. 16 [?]).
CTh.6.10.2
Idem aaa. ad valerianum praefectum urbi. notariorum primicerios, si, prout eorum voluntas fuerit, de consistorio nostro sine administratione discesserint, non solum vicariis anteponi, sed etiam proconsulibus aequari sancimus, ita ut nihil nisi tempus intersit. eodem honore atque eodem ordine sequens primicerium tribunus ac notarius perfruetur. alios porro notarios et tribunos vicariis iubemus aequari ac, si priores id vocari coeperint, anteferri. at vero domesticos et notarios consularibus simili ratione componimus. et cetera. dat. iiii kal. april., acc. xii kal. maii syagrio et eucherio viris clarissimis conss. (381 mart. 29).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
