# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.221-233

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.221-6.1.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.221

CTh.6.10.3
Idem aaa. floro praefecto praetorio. notariorum primicerium in numero proconsulum habemus, tamquam comitis ei semper fasces cum curulibus dederimus. praetorianos non longe ab hoc abducimus, ut qui ad tribunatum nominis huius accesserint, orientis sive aegypti comitivae videantur infulas consecuti. tribunos residui nominis nemo dubitet vicariis exaequandos et praeferendos his, quos adepti honoris praecesserint; reliquos vero, quos domesticum inter notarios et familiares nobis nomen insinuat, parem gradum cum consularibus obtinere sancimus. et cetera. dat. id. dec. constantinopoli syagrio et eucherio conss. (381 dec. 13).
CTh.6.10.4
Impp. theodosius a. et valentinianus caes. hierio praefecto praetorio orientis. post alia: qui ex primiceriis notariorum ad illustrem meruerint magistri a vigiliis atque laboribus procedere summitatem, minime redigendi sunt in ordinem ceterorum, quo honorarios meruerint codicillos, quoniam et res ipsa, quod primum locum sint militiae nobilis adsecuti, et publica saepe impleta commoditas numquam otiosos fuisse testatur. et cetera. dat. x kal. oct. topiso theodosio a. xi et valentiniano caes. conss. (425 sept. 22).
CTh.6.11.0. De magistris scriniorum
CTh.6.11.1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad ampelium praefectum urbi. post alia: magistros scriniorum nostrorum praeferri volumus vicarianae potestati. et cetera. dat. iii non. iul. nasonaci, acc. iii non. sept. modesto et arintheo conss. (372 iul. 5).
CTh.6.12.0. De comitibus consistorianis
CTh.6.12.1
Impp. arcadius et honorius aa. severino praefecto urbi. comasii nos et clearchi virorum spectabilium dignitas admonuit, ut eos, qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, proconsularibus aequari generaliter iuberemus, ut eorum emenso ordine ante omnes alios ipsi vindicent dignitatem. dat. vii kal. oct. constantinopoli theodoro v. c. conss. (399[?] sept.25)
CTh.6.13.0. De comitibus et tribunis scholarum
CTh.6.13.1
Impp. honorius et theodosius aa. prisciano praefecto urbi. praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos tribunus etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerint et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites aegypti vel ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus. sin absque honore comitivae cuiuslibet scholae regimen fuerint nancti, absolutos militia inter eos, qui duces fuerint provinciarum, numerari iubemus. et cetera. dat. xii kal. april. constantinopoli lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
