# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.244-255

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.244-6.1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.244

CTh.6.16.0. De comitibus et archiatris sacri palatii
CTh.6.16.1
Impp. honorius et theodosius aa. prisciano praefecto urbi. post alia: archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae est in deptus insignia. et cetera. dat. xii kal. april. constantinopoli lucio v. c. cons. (413 mart. 21).
CTh.6.17.0. De comitibus, qui provincias regunt
CTh.6.17.1
Impp. honorius et theodosius aa. prisciano praefecto urbi. post alia: silentio non praeterimus hos, qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint. nam hos quoque vicariae dignitatis post depositam administrationem privilegiis frui oportet. et cetera. dat. xii kal. april. constantinopoli lucio v. c. cons. (413 mart. 21).
CTh.6.18.0. De comitibus vacantibus
CTh.6.18.1
Impp. honorius et theodosius aa. epifanio praefecto urbi. nullam honorabiles viri in publicis salutationibus patiantur iniuriam neve se illis ullus anteponat, qui primi ordinis comitivam aut pretio impetravit aut gratia. licet enim unum nomen sit, tamen est meritis aestimandum, eosque solos tempora observare conveniet, qui post probatos labores in nostro palatio comites esse meruerunt. ac ne impune ullius temeritas contra statutum nostrum possit audere, decem librarum auri officiis omnibusque, quos salutationis cura constringit, damnum praecipimus imminere. dat. id. oct. ravenna honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 oct. 15).
CTh.6.19.0. De consularibus et praesidibus
CTh.6.19.1
Impp. arcadius et honorius aa. messalae praefecto praetorio. eos, qui consularitatis functi sunt dignitate, comitibus italicianorum et gallicianorum iure praeferimus, si quidem haud exiguus sit titulus meritorum regere et gubernare provincias. dat. iii kal. oct. aquileia stilichone et aureliano vv. cc. conss. (400 sept. 29).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
