Latin
Book 6, lines 6.1.275-6.1.280
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.275-280
Not analysed yet
CTh. 6. 22. 7pr.
Idem aaa. postumiano praefecto praetorio. in honoribus hunc ordinem volumus custodiri, ne singulorum quorumque codicillariae dignitates his, qui insignia administrationis gesserint, praeferantur, scilicet ut, quoniam sublimis apicem praefecturae ordo proconsularium sequitur dignitatum, quisquis vicariae potestatis administratione perfunctus ex praefectis impetraverit codicillos, intellegat sibi omnimodis non usurpandum, ut inter eos, qui gestae gaudent amplitudine praefecturae, ordinem salutationis officiumque praesumat, sed inter proconsulares viros, qui tamen eiusdem potestatis securem meruerint fascesque susceperint, in publicis officiis rite praebendum locum sibi patere cognoscat, his tamen anteferendum se, qui impetratis forte proconsularibus codicillis absque administrationis privilegio imaginarias tantum atque honorarias meruerint dignitates. et id quidem circa illos censemus esse servandum, qui vicarias gesserint potestates. (383 mai. 29).
CTh. 6. 22. 7. 1
Ceterum quisquis ex numero ordinariarum potestatum, seu consularis administrationis seu nominis praesidalis, ex praefectis aut etiam ex proconsulibus honorarios impetraverit codicillos, praestitutum in deferendis obsequiis ordinem post eos sibi intellegat esse servandum, qui administrando vicarias gesserint potestates; hac tamen, quantum ad ordinariarum potestatum spectat meritum, discretione servata, ut his, qui praesidalis administrationis gesserint dignitates, seu epistulas ex vicariis sive ex proconsulibus seu, quod adpeti intempestivius solet, ex praefectis meruerint codicillos, cessante omni ambitionis studio, debeat anteferri, qui perfunctae privilegio administrationis susceptas in provinciis consularitatis gesserit dignitates. (383 mai. 29).
CTh. 6. 22. 7. 2
Memor quisque tamen honorum, memor quisque meritorum ex his, qui qualibet administratione perfuncti sunt, eum gradum honorariae aditionis petat, quem proximiore confinio loco ordinis sui cognoscit esse contiguum. quod si quis neglexerit ordinem constitutum vel amplius in hisdem honorariis dignitatibus usurpandum impetrandumque crediderit, quam proprii loci ratio et forma permittit, sciat se non solum eo, quod contra legem impetraverit, esse privandum, sed viginti quoque auri libris multandum. dat. iiii kal. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 mai. 29).