# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.281-287

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.281-6.1.287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.281

CTh.6.22.8pr.
Imp. theodosius a. et valentinianus caes. hierio praefecto praetorio. lege avita probatum est, si quis per gradus suo ordini competentes impetratis honorariis codicillis ad summum praefecturae pervenisset usque fastigium, non praerogativa temporis uteretur nec adversus eum, qui indeptus insignia magistratus re ipsa quod meruisset implesset, quia intervallo fuisset forte praegressus aut praevenisset imaginario eandem, quam ille actu illustravit, apice dignitatem, sibi crederet adrogandum, sed modis omnibus sciret se in officiis publicis ei postferendum, qui eundem locum positus in potestate gessisset. hoc nos quoque volumus custodiri, ne quis sibi adpetat, sive imaginarios sive inter agentes codicillos acceperit, ut ei qui egerit ratione temporis praeferatur. (425 sept. 22).
CTh.6.22.8.1
Quin et de consistorianis comitibus hoc nobis universi placere cognoscant, ut his, qui vel absentes sunt facti vel testimonialibus tantum adepti sunt dignitatem, praecedant qui admitti intra consistorii arcanum meruerunt et actibus interesse et nostra adire responsa, praeterquam si de aliquibus professionum et militiae meritis scriniorumque sacrorum emensis sudoribus lege specialiter est statutum, quod et avi nostri sanctio promulgavit et nostra mansuetudo constituit. ita ut omnibus conventibus, officiis atque consessibus legem executioni tradi tua celsitudo provideat, id est ut prior sit semper ille, qui loci sui administratione perfunctus est nec umquam honor delatus ex debito ei qui ad similitudinem tribuitur comparetur. nemo igitur sibi arbitretur annorum adnumeratione plaudendum, quod inter eos tantummodo valere decernimus, qui se aut actibus subsecuntur aut codicillorum parili imagine fulciuntur. non alias adspiraturo quoquam ad consistorianorum comitum dignitatem, nisi ad eius claritudinem viam sibi ex constitutionis avitae norma praestruxerit. dat. x kal. oct. topiso theodosio a. xi et valentiniano c. conss. (425 sept. 22).
CTh.6.23.0. De decurionibus et silentiariis
CTh.6.23.1
Impp. honorius et theodosius aa. urso praefecto urbi et aureliano praefecto praetorio orientis et strategio praefecto praetorio illyrici. decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium, post deposita sacramenta militiae, ex quo haec sanximus, inter eos, qui ex ducibus sunt, tamquam et ipsi administraverint, esse praecipimus in adoranda nostra serenitate, ut in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris privilegiis, sed ita, ut in amplissimo et venerabili ordine inter allectos et inmunes a senatoriis distributionibus habeantur nec descriptio glebalis eos in eo adtineat. dat. prid. kal. nov. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 oct. 31).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
