Latin
Book 6, lines 6.1.288-6.1.293
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.288-293
Not analysed yet
CTh. 6. 23. 2
Idem aa. venantio praefecto praetorio. unusquisque decurio vel silentiarius, sive post hanc militiam honoratam quietem elegisse fuerit adprobatus sive ad superiorem gradum successu meliore transcenderit, nihil, quod honoratis pro rerum necessitate iniungitur, cogatur exsolvere; sed a tironum et equorum praestatione habeantur inmunes, nudam collationem quae plerumque poscitur solvant, nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat. dat. vii id. mart. ravenna asclepiodoto et mariniano conss. (423 mart. 9).
CTh. 6. 23. 3
Impp. theodosius et valentinianus aa. flaviano praefecto praetorio. decurionibus et silentiariis vel his, qui post hanc militiam honoratae quietis otio perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noveris esse firmata. illa quoque, quae prioribus indultis omissa videntur, adicienda esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. a sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicticiis titulis, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse iubemus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem, et multa x librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse temnenda. dat. viiii kal. april. ravenna aetio et valerio conss. (432 mart. 24).
CTh. 6. 23. 4pr.
Idem aa. dario viro illustri praefecto praetorio orientis. decurionum et silentiariorum meritis provocati collata in eos beneficia, quae dominus ac filius noster valentinianus semper augustus erga eos contulit, confirmamus, specialibus eosdem privilegiis honorantes, ut eorum videlicet possessiones nullas angarias sive parangarias vel etiam paraveredos alicuius calumnia dare cogantur nec sordidis sint adstricti muneribus. omni quoque eos excoctione calcis, omni superindicti gravamine liberamus, licentiam post militiam tribuentes, ut, ubi eis fuerit visum, etiam accedendi ad sacratissimum comitatum habeant facultatem, provinciarum rectoribus eorumque apparitionibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta violare temptaverint. (437 mart. 16).