# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.305-312

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.305-6.1.312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.305

CTh.6.24.4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad eusignium praefectum praetorio. domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati. dat. prid. non. mart. mediolano valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 mart. 6).
CTh.6.24.5
Idem aaa. addeo comiti domesticorum. omnes, qui domesticorum iniuncti nomini numquam nostris obsequiis inhaeserunt neque certis quibusque officiis deputati publicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculis eximantur. deinde hi, qui amissam militiam nostro iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive biennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordine permanentes fructum beneficii non amittant. sin vero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, sed ut eum unusquisque optineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus. dat. prid. kal. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio viro clarissimo conss. (393 dec. 31 [392 ...]).
CTh.6.24.6
Impp. arcadius et honorius aa. addeo comiti et magistro utriusque militiae. divale praeceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos praetulit otiosis et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius quam rei publicae omni militiae suae tempestate vixissent, erga protectores quoque valere praecipimus ac volumus inconcussum aeternumque durare, ut semper renovari possit. illustris itaque auctoritas tua et eos militia solvere non morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis decernat, quos viderit otiosis oportere praeferri. dat. v non. oct. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 oct. 3).
CTh.6.24.7
Impp. honorius et theodosius aa. epifanio praefecto urbi. domestici atque protectores cum primum ad decemprimatus gradum ordine militiae temporis prolixitate pervenerint, statim sibi praeter primicerium decem sequentes senatoriam vindicent dignitatem seque cum allectione clarissimos nostro iudicio gratulentur, recedentibusque proceribus succedens sibi per matriculae ordinem usque ad praescriptum modum vindicet, quisquis accedit. ad nullas praeterea senatorii ordinis vocentur expensas, quibus non ambitio, sed meritum et nostrum spontaneum cognoscitur iudicium detulisse. dat. vi kal. ian. ravenna constantio et constante conss. (414 dec. 27).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
