Latin
Book 6, lines 6.1.313-6.1.320
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.313-320
Not analysed yet
CTh. 6. 24. 8
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. devotissimis domesticis, quos nobis, ut indicio nominis apparet, familiarius militando . . . . . optatam protulimus sanctionem, ut praeter primicerios decem primo eorum, cum ad memoratum decemprimatus gradum pervenerint, statim clarissimo nomine decorentur et inter allectos velut exconsulares habiti senatoria se praeditos gaudeant dignitate, ad eundem clarissimatus honorem sequentibus, cum priores exierint, accessuris, ita tamen, ut inmunes senatoriis functionibus penitus habeantur. dat. xv kal. dec. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. (416 nov. 17).
CTh. 6. 24. 9
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. devotissimos protectores, qui armatam militiam subeuntes non solum defendendi corporis sui, verum etiam protegendi lateris nostri sollicitudinem patiuntur, unde etiam protectorum nomen sortiti sunt, inglorios esse non patimur, sed ut devotissimis nuper protectoribus domesticis, ita his quoque honorem congruum condonamus, ut praeter primicerium decem primi eorum clarissimatus dignitate fulciantur et per ordinem primis exeuntibus qui ad decem primorum numerum vocante gradu subierint, continuo cum ipsa loci accessione clarissimatus sibimet vindicent dignitatem et in amplissimo ordine inter allectos velut ex consularibus habeantur, nullis senatoriis muneribus adstringendi. dat. xv kal. ian. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss. (416 dec. 18).
CTh. 6. 24. 10
Impp. theodosius et valentinianus aa. hierio praefecto praetorio. praeter primicerios protectorum domesticorum decem primi scholarum, cum ad huius vocabuli dignitatem devote ac strenue militando pervenerint, statim clarissimatus honore decorati inter allectos veluti ex consularibus esse mereantur, ita ut et a senatoriis functionibus penitus habeantur inmunes nulloque extrinsecus onere praegraventur, ceteris quoque, ubi egressis prioribus ad praedictum suo ordine numerum locumque conscenderint, privilegiis paribus honorandis. dat. xvii kal. april. hierio et ardabure conss. (427 mart. 16).
CTh. 6. 24. 11
Idem aa. heliodoro praefecto urbi. constantinopolitani amplissimi coetus consensu nostroque iudicio domestici decursis gradus stipendiis sub eo sint genere senatores, ut primicerius quidem post acceptum tribunatum inter eos dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerunt, alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, his quibus iam ante decretum est dignitatibus perfruantur, sed ita, ut inter eos sine dubio censeantur, qui inmunitatem sibi laboribus redemerunt. ut fructus domesticis impio termino consequenti, etiamsi mortalitas intervenerit, perire non possint, sed quodammodo superstes illis solacii servetur occasio ac, si primicerii limen ingressi in ipsa desideratae spei longa expectatione fructus interruperit fati necessitas, non statim qui praecerpat eos, quem vocat secundus ordo succedat, sed liberis successoribusque tantum gradu venientibus agnatorum, quorum maxime cura emolumentorum perceptione gaudebat, residui temporis usque ad annum quae debentur, sollemniter colligantur. dat. iii id. iun. constantinopoli valerio et aetio viris clarissimis conss. (432 iun. 11).