Latin
Book 6, lines 6.1.339-6.1.346
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.339-346
Not analysed yet
CTh. 6. 26. 8
Idem aa. claudio praefecto urbi. in scriniis palatii militantes post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter allectos habeantur huncque honorem dignitatis in senatu teneant, qui exconsularibus deferri consueverit nec eos quisquam iniungendo aliquid vel iubendo possit ab impertito otio separare. dat. xv kal. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 febr. 15).
CTh. 6. 26. 9
Idem aa. caesario praefecto praetorio. inter alia: his, a quibus dispositionum nostrarum norma seriesque servatur, eadem privilegia honoresque peractae militiae tribuimus, quae scriniorum nostrorum meritis nuper praecepimus custodiri. dat. vi id. april. constantinopoli caesario et attico conss. (397 apr. 8).
CTh. 6. 26. 10
Idem aa. caesario praefecto praetorio. ad similitudinem proximorum, qui in scriniis militantes comitum dignitatibus adornantur, ii quoque, qui priores in scrinio dispositionum fuerint et comitis acceperint dignitatem, ex eo die, quo promoti in scriniis fuerint, eorum numero socientur, qui potestates vicarias perceperunt, scilicet ut a nestorio viro clarissimo, qui nunc in loco memorato versatur, dignitatis huius sumatur exordium. dat. viiii kal. iul. constantinopoli caesario et attico conss. (397 iun. 23).
CTh. 6. 26. 11
Idem aa. hadriano magistro officiorum. per omnia scrinia nostra singulis annis emensis qui sunt in capite constituti uno anno teneant proximatum, locum per ordinem succedentibus dantes, manente penes eos nihilominus dignitate, quam divus pater noster huius ordinis viris singularis meritorum arbiter dedit, scilicet ut quicumque ex proximo post stipendia tandem acta discesserit, vicariis conferatur, ac si eam ipsam egerit dignitatem, integris omnibus privilegiis, quae cunctis scriniis omnes retro principes diversis legibus praestiterunt. atque ut nulla posthac de statuto tempore possit esse contentio, genuinus natalis nostri dies quotannis comitivam proximatus mansura in longum aetate celebrabit, ut expeti ambitione non possit, quod laboris praemium speciali munere aestimavimus. dat. iii non. iul. mediolano caesario et attico conss. (397 iul. 5).