# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.386-399

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.386-6.1.399. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.386

CTh.6.27.8pr.
Idem aa. hosio magistro officiorum. in numero agentum in rebus crescant, quos comitum secundi ordinis vel cubiculariorum nostrorum primi dumtaxat loci vel tribunorum urbanicianorum petitio fecerit militare, ita ut urbanicianis semel tantum per anni totius spatia suffragandi licentia sit: ceteros diversorum officiorum ab omni copia huius petitionis excludimus. (396 ian. 26).
CTh.6.27.8.1
Celsioris vero militiae ac fastigii viros numerari non necessarium fuit, cum eos, quos superius numeravimus, inserendo non unde incipere, sed quousque procedere quod inferioribus denegatum est, curaverimus exprimere. (396 ian. 26).
CTh.6.27.8.2
Sed et sumentibus ducenariis principatum hanc tribuimus facultatem, ut his pro se liberos ac fratres suos in eadem militia serenitatis nostrae nutu liceat collocare. dat. vii kal. febr. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 ian. 26).
CTh.6.27.9
Idem aa. hosio magistro officiorum. is, qui nutu nostro in schola agentum in rebus augmenta perceperit, in eo gradu, in quo promotus est, ultimus habeatur nec praeponatur alteri, qui in eodem gradu militiae primus antea militavit. emissa prid. kal. feb. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 ian. 31).
CTh.6.27.10
Idem aa. caesario praefecto praetorio. inter eos, qui consularitatis gesserint dignitatem, et eos, qui meruerint principatum, is gradu potior habeatur, qui prior locum dignitatis acceperit. quam sanctionem omnia debebunt officia custodire, non defutura poena quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definivit. dat. iiii kal. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 febr. 27).
CTh.6.27.11
Idem aa. hadriano magistro officiorum. consultissima definitione statuimus, ut exsecutionem agentis in rebus inconsultis nobis nemo mereatur, concessam vero quisquam revocare non audeat. dat. xvii kal. april. mediolano theodoro v. c. cons. (399 mart. 16).
CTh.6.27.12
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. agentum in rebus schola nobis maxime necessaria nullo beneficio impetrati muneris utitur, quo sibi in ordinem splendidissimae curiae praestitam humanitate licentiam vindicaret, cum divae memoriae pater noster isdem agentibus in rebus voluerit esse consultum. magnificentia igitur tua ordinum iudices admonebit, ut his lex divae memoriae patris nostri inviolata servetur. dat. viii kal. nov. mediolano theodoro v. c. cons. (399 oct. 25).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
