Latin
Book 6, lines 6.1.400-6.1.407
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.400-407
Not analysed yet
CTh. 6. 27. 13
Idem aa. et theodosius a. hadriano praefecto praetorio. agentibus in rebus, qui post iugis militiae tempus veluti praemium laboris exacti gesserint principatum, etiam illud beneficio nostrae liberalitatis adiungimus, ut collatione iuniorum, qui nuper honoratis indicti sunt, ea dumtaxat condicione habeantur exortes, si post principatus officium nulla ulterius honoris fuerint administratione perfuncti. dat. kal. iul. ravenna theodosio a. i et rumorido conss. (403 iul. 1).
CTh. 6. 27. 14
Idem aaa. anthemio magistro officiorum. nullus de schola agentum in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim atque illum fata subduxerint, in eius praemia percipienda succedat omni obreptione cessante. dat. prid. kal. iul. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 iun. 30).
CTh. 6. 27. 15
Impp. honorius et theodosius aa. namatio magistro officiorum. omnes omnino agentes in rebus, quibus vel spatium commeatus vel iniuncti negotii tempus emensum est, ad comitatum reversi adprobent causas necessariae tarditatis, ut diligenti constet examine, qui ordinem suum tenere mereantur. quod nisi intra diem kalendarum februariarum fecerint, in perpetuum matriculis eximentur. meminerint igitur rectores provinciarum per singulos agentes in rebus senas auri uncias eruendas, si in provincia sibi credita quemquam huiusmodi desertorum post diem praestitutum latere permiserint. ideoque sub prosecutione latitantes transmittant, ut tandem aliquando ad comitatum retractos non sola percellat iactura militiae. dat. vii id. dec. ravenna dd. nn. honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 dec. 7).
CTh. 6. 27. 16pr.
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. nemo post insignia principatus, quae stipendiis ac sudore promeruit, nec revocari ad originem, si forte natus est curialis, nec nominari, quod nefas quidem dictu est, perhorrescat. in medio sane militiae tempore si quem huiusmodi lis iurgiumque perculerit, sua defensione nitatur, nec enim ordines civitatum suis decurionibus passim spoliari oportet. (413 oct. 8).