# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.478-488

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.478-6.1.488. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.478

CTh.6.29.9.1
Libera quin etiam facultas mancipi sit contemplatione proprii discriminis coempta sanitate robusta usui cursus animalia sua sollicitudine praeparare. et cetera. dat. prid. kal. mart. honorio viiii et theodosio v. aa. conss. (412 febr. 29).
CTh.6.29.10
Impp. honorius et theodosius aa. synesio. constitutione cessante, qua super curiosis ex viri illustris comitis et magistri officiorum iudicio dirigendis intra certum numerum forma concluditur, antiqua consuetudo servetur, ut curiosi idonei per diversas regiones atque provincias, litora insuper portusque et loca alia transmittantur, conmonitoriis competentibus atque mandatis instructi pro administratione tuae sublimitati commissa proque huius legis auctoritate. ad quod nos ablatarum imperialium specierum movit occasio, ut impensiorem sollicitudinem adhiberi magnopere iuberemus, quo idoneus quisque a tua magnificentia destinatus inter alia adiuncta et congrue procuranda haec quoque studeat observare. dat. v id. nov. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 nov. 9).
CTh.6.29.11
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. post alia: curiosos praecepimus removeri. curialibus insuper et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, qui ex collecta provincialium praeda ad maiores militias festinant. dat. v non. mart. ravenna constantio et constante conss. (414 mart. 3).
CTh.6.29.12
Idem aa. palladio praefecto praetorio. dalmatiae litora omnesque insulas eorum qui sibi curas vindicant enormibus commodis praegravari compertum est, ut nullus audeat ad loca tutiora etiam acerbitate temporis cogente succedere. atque ideo omnes omnino ex memoratis partibus censemus removendos, ut securitas antiqua vel consistentibus vel conmeantibus reparetur. si qui igitur ausus fuerit post hanc praeceptionum formam id officium, a quo depulsus est, usurpasse, ferro vinctus ad vindictam cura iudicum dirigatur ad sacratissimum comitatum. dat. vi id. ian. ravenna honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 ian. 8).
CTh.6.30.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum
CTh.6.30.1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. have aselle karissime nobis. palatini omnes, quos consistorii nostri comites propter diversas necessitates ad provincias dirigendos putaverint, sine ullo metu iudiciariae commotionis propter quae diriguntur impleant; conveniendis iudicibus more sollemni. dat. vi kal. mart. sirmio ausonio et olybrio conss. (379 febr. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
