Latin
Book 6, lines 6.1.489-6.1.500
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.489-500
Not analysed yet
CTh. 6. 30. 2
Idem aaa. pancratio comiti rerum privatarum. prisco iam nunc ordine revocato de palatino potius officio ad gerendum principatum officii comitis domorum per cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum, si secus se gesserit, vereatur. idoneos itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et mittere. dat. prid. non. iul. scopis ausonio et olybrio conss. (379 iul. 6).
CTh. 6. 30. 3
Idem aaa. catervio comiti sacrarum largitionum. primicerii scriniorum, receptoriorum etiam, per triennium iuxta instar sacrorum scriniorum administratione fungantur, ita ut nullus ambitu tempora aevi longioris usurpet. dat. xiiii kal. sept. bauxare auxonio et olybrio conss. (379 aug. 19).
CTh. 6. 30. 4pr.
Idem aaa. ad hesperium praefectum praetorio. nihil omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a consistorianis comitibus diriguntur, commune atque coniunctum sit, sed excepta reverentia, quae non solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus rectori provinciae debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus obsecundet. (379 dec. [?] 6).
CTh. 6. 30. 4. 1
Nec temere apparitor provincialis debiti reum, quem rationalis officium ad solutionem cogit, abducat. dat. viii id. dec. sirmio auxonio et olybrio conss. (379 dec. [?] 6).
CTh. 6. 30. 5
Idem aaa. nebridio comiti rerum privatarum. quidam post impletum ordinem militiae palatinae, quam gesserant, honoremque transactum ad exceptorum scrinia transire nituntur. hac igitur lege sancimus, ut nulli prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio, sed unusquisque eius scrinii, quod primum militando delegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum. dat. v id. oct. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 oct. 11).
CTh. 6. 30. 6
Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari. dat. vii kal. nov. mediolano post cons. merobaudis ii et saturnini. (384 oct. 26).