# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.49-58

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.49-6.1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.49

CTh.6.2.14
Idem aaa. clearcho praefecto urbi. omnes, qui ex macedoniae partibus amplissimo constantinopolitanae urbis ordini allecti sunt, ad thracum similitudinem senatorum glebali iubemus praestatione reddi immunes. dat. ....Sept. constantinopoli richomere et clearcho conss. (? = 9) (384 aug./sept.).
CTh.6.2.15
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad aurelianum praefectum urbi. quod ad eorum querimonias, qui se glebalia non posse ferre onera testabuntur, amplissimorum virorum consilio definitum est, scilicet ut septenos quotannis solidos pro sua portione conferret, qui praebitionem implere follium non valeret, eatenus .... confirmamus, ut omnes, quibus est census angustia, contemplatis patrimonii sui viribus liberam habeant optionem, quatenus, si collatio ista non displicet, a consortio amplissimi ordinis non retendant. sin vero grave, id est damnosum videtur, dignitatem senatoriam non requirant. dat. prid. kal. sept. constantinopoli theodosio aug. iii et abundantio vr cl conss. (? = 10) (393 aug. 31).
CTh.6.2.16
Impp. arcadius et honorius aa. florentio praefecto urbi. omnes senatores, qui in sacratissima urbe consistunt, licet habeant per longinquas provincias atque diversas possessiones, aurum oblaticium in urbe persolvant, quod a procuratoribus et actoribus suis ad urbem reditus perferuntur. sane his senatoribus, qui in provinciis larem fovent, per provincias censuales, qui plenam habent notitiam, inmineant, quo cognoscant sine dilatione aurum profuturum aerario nostro quantocius inferendum. dat. xviii kal. oct. olybrio et probino conss. (? = 11) (395 sept. 14).
CTh.6.2.17
Idem aa. ad senatum et populum. post alia: censuales nostros, quibus onerosa glebae adfirmatur esse exactio, ab ipso quidem negotio summovemus. sed quia praecipuam eis scimus harum rerum esse notitiam, et disquisitionis curam et rationem manifestae instructionis eis imponimus. dat. xvii kal. mai. mediolano caesario et attico consulibus. (? = 12) (397 apr. 15).
CTh.6.2.18
Idem aa. ad senatum et populum. post alia: si senator patrimonium proprium in quemcumque qualibet ratione transtulerit, inminutio licet consignationis tempore probata non valet nisi causa prius erit actis provincialibus adprobata. dat. xvii kal. mai. mediolano caesario et attico conss. (? = 13) (397 apr. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
