# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.509-520

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.509-6.1.520. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.509

CTh.6.30.10
Idem aaa. ad principium praefectum praetorio. si quis iudicum palatino vel profligationem debitorum putaverit esse mandandam vel eius impertiendum litigatori auxilium in lite privata, tam ipse quam eius officium per singulos, quibus vetita curanda commiserit, quinas auri libras fisci viribus inferre cogatur. dat. prid. kal. sept. aquileia arcadio a. i et bautone conss. (385 aug. 31).
CTh.6.30.11
Idem aaa. proculo comiti sacrarum largitionum. olim statuimus, ut ultra definitas dignitates nullus nec annonas nec strenas perciperet. sed quia plerosque de diversis palatinis officiis sub occasione indepti honoris strenas et vestes ceteraque sollemnia ultra statutum numerum percepisse cognovimus, et id quod ex superfluo praebitum est exigi facias et deinceps ultra statutas dignitates nihil praeberi permittas. dat. non. mai. constantinopoli, acc. a valerio comite sacrarum largitionum honorio nob. p. et evodio conss. (386 mai. 7).
CTh.6.30.12
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. severo comiti et castrensi. nullus eorum, qui palatinis intra aulam obsequiis deputandi sunt, ad aliquod munus debet admitti, nisi cui adnotatio nostra sortiendae talis militiae copiam patefecerit. dat. xviii kal. feb. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 ian. 15).
CTh.6.30.13
Impp. arcadius et honorius aa. hosio comiti sacrarum largitionum. officium, quod sublimitatis tuae iussionibus obsecundat, eas tantummodo teneat dignitates, quas divae recordationis valentis constitutio comprehendit. nihil ultra nec peti convenit nec sperari. dat. iiii kal. dec. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 nov. 28).
CTh.6.30.14
Idem aa. martiniano comiti sacrarum largitionum. officiorum palatinorum scriniorumque primicerii biennio transacto discedant nec ulterius in eadem militia conmorentur. eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire. dat. xv kal. feb. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 ian. 18).
CTh.6.30.15pr.
Idem aa. constantio comiti sacrarum largitionum. his abiectis de officio palatino, qui inconsiderate ac vulgo sunt congregati, statutos ducentos viginti quattuor, supernumerarios sescentos decem electissimos inhaerere praecipimus et iuxta instructionem eminentiae tuae, quae adnexa est, singulis scriniis vel rectoribus definitum numerum supernumerariorum deputari. (399 ...).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
