# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.562-573

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.562-6.1.573. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.562

CTh.6.35.3.1
Nemo igitur ex filiis praedictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur vel numero adcrescentium locove deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus. (319 [immo 352] apr. 27).
CTh.6.35.3.2
Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observant, siv optata quiete donati sunt. (319 [immo 352] apr. 27).
CTh.6.35.3.3
Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi. dat. v kal. mai. sirmio constantino a. v. et licinio c. conss. (319 [immo 352] apr. 27).
CTh.6.35.4
Idem a. ad iulium verum vicarum italiae. palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorundam temeritate imponitur. quod facinus licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum aeris speciem postulet et in tabulas ei formatae legis huius apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico quasi ad praesentia remedia perfugiant atque ab intentato onere liberentur. proposita id. mart. crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 mart. 15).
CTh.6.35.5
Idem a. ad universos palatinos. ab his, qui post impleta officia fidelis obsequii administrationes publicas meruerunt, concessa quidam conantur privilegia detorquere nec intellegunt fastigiis promotionum in sublime provectos ab inmunitate legitima exire minime oportere. ideoque praecipimus, ut palatini nostri expleto munere fidelis obsequii, cum ad dignitatum cumulos elati fuerint, nihil de concessis privilegiis perdant, sed incrementis dignitatum utilis augeatur immunitas. de qua re ad praefectos praetorio et ad praefectum urbis scripta direximus. dat. ... non. iul. ysco ianuarino et iusto conss. (328 iul. ...).
CTh.6.35.6
Impp. valentinianus et valens aa. have, artemi, karissime nobis. mirati admodum sumus te non consideratis privilegiis palatinorum quosdam ex eorum numero susceptoribus velle coniungere, cum id minime legis nostrae sententia comprehendat. et cetera. dat. xiii kal. oct. aquileia divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 19).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
