# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.580-589

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.580-6.1.589. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.580

CTh.6.35.10
Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. rectores provinciarum illicitum esse cognoscant quemquam, qui e palatio gloriosa administratione perfunctus seu vacatione donatus sit, ulli necessitati extra ordinem subiugandum praeterquam semel ad professionem proprii honoris, non modo ulla conventione cogendum, verum levi saltem conmonitione pulsandum. quod si quis iudex hoc praeceptum temerare contenderit, eius officium, penes quod culpam neglectae iussionis haerere manifestum est, quinque librarum auri condemnatione multandum est. dat. v kal. iul. aquileia gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 [?] iun. 27).
CTh.6.35.11
Idem aaa. eutropio praefecto praetorio. ab omnibus ex aula nostra decedentes viri iniunctis habeantur inmunes; numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur nec post emeritam missionem ad ministeria senes debiles seu vacantes oblitterata laboris exacti consideratione revocentur. dat. iii non. feb. constantinopoli eucherio et syagrio viris clarissimis conss. (381 febr. 3).
CTh.6.35.12
Idem aaa. ad cynegium comitem sacrarum largitionum. quoscumque palatinae militiae officiis deputatos per decem annorum spatia quisquam ad ordinem sibi debitum repetere cessaverit, postea super petitione personae agere nihil poterit. dat. iii non. mart. constantinopoli merobaude ii et saturnino viris clarissimis conss. (383 mart. 5).
CTh.6.35.13
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad pinianum praefectum urbi. omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, secundum legem domini germani nostri in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, optinere norint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. hoc autem generale decretum si quisquam temeraria usurpatione violare temptaverit, sacrilegii reus legibus censeatur. dat. prid. non. iul. mediolano, acc. iiii kal. sept. honorio n. p. et evodio conss. (386 iul. 6).
CTh.6.35.14pr.
Impp. honorius et theodosius aa. ad asclepiodotum praefectum praetorio. qui intra nostra scrinia vel agentum in rebus vel palatinorum tam comitis largitionum quam comitis privatarum, vel ad apparitionis amplissimae praefecturae praetorianae sacramenta se devoverit et quindecennii transcurso curriculo nulla fuerit a collegis conventione pulsatus, adsumpti cinguli honore laetetur nec emensa militia relictae originis invidia quatiatur. (423 mai. 18).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
