# Theodosii Imperatoris Codex 6.1.590-598

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 6, lines 6.1.590-6.1.598. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/6.1.590

CTh.6.35.14.1
In cohortalinorum autem militia praedicta tempora propaganda censemus, non quod maiores in ipsis rei publicae vires sint quam in curialibus constitutae, sed quod non isdem privilegiis inferioris sortis homines debeant honorari. ideoque decernimus, ut, si in ea militia, ad quam transire conati sunt, viginti quinque annos sine ulla fortunae suae conventione peregerint et in officiis sine inquietudine et intermissione permanserint, quibus se quamvis illicite sociarunt, ipsi quoque securi sint et a prioris condicionis macula liberentur. (423 mai. 18).
CTh.6.35.14.2
Liberos autem curialium vel cohortalium quandoque susceptos, sive ante praerogativam et tempora expressa praesumptae militiae sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam. (423 mai. 18).
CTh.6.35.14.3
Haec autem lex non ad illos pertinet, qui vel curiis vel suis officiis per sententias iudicum traditi sunt, quos quidem propriam necesse est, cui addicti sunt, fortunam amplecti, sed ad eos, de quorum condicione in iudiciis quaestio vertitur, ut datam formam cognitores observent. dat. xv kal. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 mai. 18).
CTh.6.36.0. De castrensi omnium palatinorum peculio
CTh.6.36.1 [35,15]
Imp. constantinus a. ad severum praefectum urbi. omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nostro morantur, vel parsimonia propria quaesiverint vel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur? sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerint, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesiverint. proposita x kal. iun. constantino a. vi et constantio caes. conss. (320 [326] mai. 23).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
