Latin
Book 6, lines 6.1.599-6.1.605
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.599-605
Not analysed yet
CTh. 6. 37. 0. De equestri dignitate
CTh. 6. 37. 1 [36,1]
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. equites romani, quos secundi gradus in urbe omnium optinere volumus dignitatem, ex indigenis romanis et civibus eligantur, vel his peregrinis, quos corporatis non oportet adnecti. et quia vacuos huiusmodi viros esse privilegiis non oportet, corporalium eos iniuriarum et prosecutionum formido non vexet, ab indictionibus quoque, quae senatorium ordinem manent, habebuntur immunes. dat. prid. kal. nov. philippopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 oct. [?] 31).
CTh. 6. 38. 0. De perfectissimatus dignitate
CTh. 6. 38. 1 [37,1]
Imp. constantinus a. ad paternum valerianum. codicillis perfectissimatus fruantur qui impetraverint, si abhorreant a condicione servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel si pistores non fuerint, vel non in aliquo . . . . . . . . (313-337 . . .) .
Theodosian Code Ius Romanum The Latin Library The Classics Page