# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.150-158

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.150-7.1.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.150

CTh.7.4.35
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. annonas omnes, quae universis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari quasque ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate ac libidine sua graviter ex provincialium visceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica auctoritate taxatis praecipiat erogari. dat. xvi kal. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 febr. 14).
CTh.7.4.36
Idem aa. procopio magistro militiae per orientem. si quando tribuni sive comites vel praepositi numerorum per provincias annonas voluerint, hoc est quas pro dignitate sua consequuntur, in aere percipere, non aliis eas pretiis, nisi quae in foro rerum venalium habeantur, adaerandas esse cognoscant. si alias annonas, quae non suae dignitatis erunt, sed alio modo, dum tamen licito, suis commodis adquisitas in auro sibi dari duces sive tribuni voluerint, illis pretiis contenti sint, quae in forma aerariarum annonarum universis militibus sollemni observatione praebentur. sanctionis temerator sciat se et administratione simul et dignitate spoliandum et facultatum suarum percellendum dispendio. dat. iii non. dec. constantinopoli victore v. c. cons. (424 dec. 3).
CTh.7.5.0. De excoctione et translatione annonarum
CTh.7.5.1
Impp. arcadius et honorius aa. stilichoni comiti et magistro utriusque militiae. opinatores, quibus species in diversis provinciis delegantur, ut pretium maiore taxatione deposcant, contra omnem consuetudinem nullis consistentibus familiis excoctionem panis efflagitant. illustris igitur auctoritas tua novam usurpationem congrua auctoritate percellat, ut, cum opinatores in provinciis delegantur, vetus consuetudo servetur. dat. id. sept. mediolano theodoro v. c. cons. (399 sept. 13).
CTh.7.5.2
Idem aa. et theodosius a. ad hadrianum praefectum praetorio. in excoctione buccellati, quod devotissimis militibus convenit praeparari, in translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, videlicet ut ne nostra quidem domus ab his habeatur immunis. et si quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in procuratorem eius severissime vindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione poscitur, posthabita dilatione solvatur. dat. viiii kal. april. romae honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 mart. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
