# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.159-169

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.159-7.1.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.159

CTh.7.6.0. De militari veste
CTh.7.6.1
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. sive ex principalium sive ex honoratorum numero susceptor vestium nominetur, exceptis videlicet his, qui palatinae militiae privilegiis fulciuntur vel qui officiis ac ministeriis perfuncti merito stipendiorum consecuti sunt dignitates, et vir spectabilis proconsul africae moneatur, ut ad excludendas fraudes uno anno, non plus, haec necessitas procuretur, ita tamen ut creationis periculum a proconsulari officio non recedat. dat. xiiii kal. mai. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 apr. 18).
CTh.7.6.2
Idem aa. auxonio praefecto praetorio. omnem canonem vestium ex kalendis sept. ad kal. april. nostris largitionibus tradi praecipimus, proposita rectori provinciae vel eius officio condemnationis, quae tuae iustitiae videbitur, poena. dat. xiiii kal. dec. marcianopoli valentiniano et valente conss. (368 nov. 18).
CTh.7.6.3
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. modesto praefecto praetorio. provinciae thraciarum per viginti iuga seu capita conferant vestem: scythia et moesia in triginta iugis seu capitibus interim annua solutione dependant: per aegyptum et orientis partes in triginta terrenis iugis, per asianam vero et ponticam dioecesim ad eundem numerum in capitibus seu iugis annua vestis collatio dependatur, ita ut per orientem provinciae in titulo auri comparaticii, quod per iugationem redditur, compensationis gratia perfruantur exceptis osroene et isauria nam easdem constat aurum comparaticium minime redhibere. dat. v id. aug. hierapoli gratiano a. iiii et merobaude v. c. conss. (377 aug. 9).
CTh.7.6.4
Impp. arcadius et honorius aa. martiniano comiti sacrarum largitionum. fortissimis militibus nostris per illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus, sed singulos solidos dari praecipias. dat. xvi kal. feb. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 ian. 17).
CTh.7.6.5
Impp. honorius et theodosius aa. asclepiodoto praefecto praetorio. militaris adaeratio vestis a collatoribus exigatur sacratissimis videlicet largitionibus inferenda, ita ut quinque eius partes fortissimis militibus erogentur in pretio, sexta vero portio a gynaeceariis clementiae nostrae absque ulla vel ipsorum vel publica incommoditate pro eadem contextione suscepta iunioribus gregariisque militibus in ipsa, quam maxime eos desiderare constitit, specie praebeatur. dat. vii id. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 mart. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
