# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.170-178

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.170-7.1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.170

CTh.7.7.0. De pascuis
CTh.7.7.1
Imppp. valentinianus et valens aa. ad germanianum comitem sacrarum largitionum. dedimus litteras ad viros clarissimos praefectos praetorio, ut ab his conventi rectores provinciarum scirent in locis rei privatae augmenta pensionum non esse facienda neque sinerent pascua animalium ex rebus privatis nostris provincialium licitatione praeberi. dat. v kal. feb. romae valentiniano et valente aa. conss. (368? ian. 28).
CTh.7.7.2
Idem aa. ad rufinum praefectum praetorio. cum nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari, nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt. etenim idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus privatis nostris a locorum pastibus arceantur, quod fieri non oportere divae memoriae iulianus prorogata iussione constituit. quare excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam manere decernet, quam statuit antiquitas. dat. viiii kal. oct. luceriae valentiniano et valente aa. conss. (365 sept. 23).
CTh.7.7.3
Impp. arcadius et honorius aa. simplicio comiti et magistro utriusque militiae. insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam posthac memorate prata mutilare temptaverit, non minore decernenda poena, si etiam prata privatorum antiochenorum fuerint devastata, ita tamen, ut sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium pastui consulatur. dat. v id. mart. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano v. c. conss. (398 mart. 11).
CTh.7.7.4
Impp. honorius et theodosius aa. aureliano praefecto praetorio et patricio. possessores nihil plus debent, quam quod nostro arbitrio nostrae perennitatis et magnificae sedis tuae dispositione per annos singulos iubentur inferre. nec vero milites aliquid praesumere debent, nisi quod largitate nostri numinis consequentur. ideoque possessores vel coloni super pratis nullam molestiam patiantur. dat. non. sept. dd. nn. honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 sept. 5).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
