Latin
Book 7, lines 7.1.202-7.1.211
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.202-211
Not analysed yet
CTh. 7. 8. 8
Idem aa. aemiliano magistro officiorum. secuti suggestionem tuam a fabricensium domibus omnem molestiam hospitum praecipimus amoveri. de qua re et ad illustrem virum comitem et magistrum militum per orientem sacras litteras dedimus, ut det antiochenae civitatis fabricensibus excusandorum hospitiorum facultatem, absente scilicet sacro comitatu, quo et antiochensibus et ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur. dat. xi kal. feb. constantinopoli stilichone et aureliano conss. (400 [405] ian. 22).
CTh. 7. 8. 9
Impp. honorius et theodosius aa. sapidiano. licet proxime iusserimus quinque librarum auri condemnatione proposita praedia, quae ex gildonis bonis ad nostrum aerarium delata sunt, ab hospitibus excusari, nunc etiam praecipimus, ut omnes domus ex eodem iure venientes, in quibuslibet civitatibus sunt constitutae, ab hospitibus excusentur, quo possint conductores facilius inveniri. si quis igitur contra nostram fecerit iussionem, multa pridem ferietur inflicta. proposita karthagine viii id. aug. honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 aug. 6).
CTh. 7. 8. 10pr.
Idem aa. iohanni praefecto praetorio. devotum possessorem ab omni inquietudine liberamus. (413 iun. 12).
CTh. 7. 8. 10. 1
Primo igitur omnium ad nullum praedium per africam vel publicum vel privatum domus nostrae vel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus. licentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra conmisit, ut eum, qui praeparandi gratia ad possessionem venerit, multandi expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse concessum recteque sacrilegium arceat qui primus invenerit. administrantem vero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinarit, in tempore proscribi debere censemus. (413 iun. 12).
CTh. 7. 8. 10. 2
Solam sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur omniumque sit adceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas conmanentium ulla ex parte praedium vexet. decem etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor ullus aut militans vel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postularit. in tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque praebentibus impunitum esse non patiamur, si quid vel sponte contra praeceptum nostrum probati fuerint obtulisse. dat. prid. id. iun. ravenna post cons. honori viiii et theodosii v aa. (413 iun. 12).