# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.291-302

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.291-7.1.302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.291

CTh.7.13.12
Impp. arcadius et honorius aa. hyperechio comiti rerum privatarum. publica suasit utilitas iuniores in arma conscribere, ideoque ne patrimonium quidem nostrum a praestatione praesenti inmune esse patimur. igitur per omnes provincias, per quas res nostra distenditur, ex patrimonio sacro maturitate qua convenit praeberi volumus iuniores. dat. xv kal. iul. mediolano caesario et attico viris clarissimis conss. (397 iun. 17).
CTh.7.13.13
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. amplissimi ordinis petitionibus adnuit nostra clementia, ut pro tironibus pretia inferantur. damus itaque optionem, ut quod conducibile senatui videtur eligendi habeat potestatem, id est aut tirones aptos officiis militaribus praestent aut pro singulis viginti quinque solidos numerent post initam videlicet sumptuum rationem et vestium et pastus. quod si aurum dare maluerint, mox ad nostrum aerarium deferatur. dat. viii kal. oct. patavi caesario et attico viris clarissimis conss. (397 sept. 24).
CTh.7.13.14pr.
Idem aa. minervio comiti rerum privatarum. aeternae urbis merita reverendam nobis amplissimi senatus efficient voluntatem. ideoque pro tironibus in corporibus postulatis pretia conferri iubemus ab amplissimo ordine. (397 nov. 12).
CTh.7.13.14.1
Quod in fundis etiam perpetuariis nostrae rei privatae servari praecipimus. dat. prid. id. nov. caesario et attico conss. (397 nov. 12).
CTh.7.13.15
Idem aa. decio praefecto urbi. ad collationem iuniorum eos tantum oportet adtineri, quos constat dignitates legitimas beneficiis consecutos, non tamen si iusta privilegia suffragantur. dat. viii id. dec. ravenna arcadio a. v et honorio a. v conss. (402 dec. 6).
CTh.7.13.16
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. provincialibus. contra hostiles impetus non solas iubemus personas considerari, sed vires, et licet ingenuos amore patriae credamus incitari, servos etiam huius auctoritate edicti exhortamur, ut quamprimum se bellicis sudoribus offerant, praemium libertatis, si apti ad militiam arma susceperint, pulveratici etiam nomine binos solidos accepturi: praecipue sane eorum servos, quos militia armata detentat, foederatorum nihilo minus et dediticiorum, quoniam ipsos quoque una cum dominis constat bella tractare. dat. xv kal. mai. ravenna arcadio a. vi et probo viro clarissimo conss. (406 apr. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
