Latin
Book 7, lines 7.1.303-7.1.312
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.303-312
Not analysed yet
CTh. 7. 13. 17
Idem aaa. provincialibus. provinciales pro inminentibus necessitatibus omnes invitamus edicto, quos erigit ad militiam innata libertas. ingenui igitur, qui militiae obtentu arma capiunt amore pacis et patriae, sciant se denos solidos patratis rebus de nostro percepturos aerario, quibus tamen ternos ex summa supra dicta iam nunc solidos praeberi mandavimus, nam optimos futuros confidimus, quos virtus et utilitas publica necessitatibus obtulit. dat. xiii kal. mai. ravenna arcadio a. vi et probo conss. (406 apr. 19).
CTh. 7. 13. 18
Idem aaa. stilichoni comiti et magistro militum. iuniorum collatione, vel qui proxime in pretio ab honoratis pro rerum necessitate petiti sunt vel si umquam tale aliquid rei publicae ratio flagitaverit, inmunes haberi oportere decernimus, qui militiae praerogativa ad tribunatus praepositurasve pervenerint. dat. xi kal. april. honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 mart. 22).
CTh. 7. 13. 19
Impp. honorius et theodosius aa. comiti sacrarum largitionum. tirones in scholis loco semper posteriore ponantur. nec enim patimur quemquam celsiorem gradum obtinere, nisi cui et laborum adsiduitas et stipendiorum prolixitas suffragatur. dat. vii kal. dec. ravenna basso et philippo conss. (408 nov. 25).
CTh. 7. 13. 20
Idem aa. macedonio comiti rerum privatarum. tirones tricenis solidis aestimatos ab omnibus officiis iudicum africae, exemplo praecedentis temporis, postulamus; quod simul etiam ab honoratis memoratarum provinciarum nec non sardiniae siciliae et corsicae. eos sane honores excipi ab his conveniet, quibus aut praesenti tempore publicum munus iniunctum est aut in italiae sive urbis solo barbara vastitate depulsi sunt. dat. vi id. feb. ravenna varane v. c. cons. (410 febr. 8).
CTh. 7. 13. 21
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. tempore tironatus eorum procuratores, qui refugas occultandos putaverint aut non ipsi sponte produxerint, in iudicio praesententur ac poenas veluti rebelles ac decretorum temeratores compellantur exsolvere. dat. iii kal. feb. theodosio a. vii et palladio v. c. conss. (416 [?] ian. 30).