# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.313-322

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.313-7.1.322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.313

CTh.7.13.22
Impp. theodosius et valentinianus aa. volusiano praefecto praetorio. mansura in saeculum auctoritate praecipimus proconsularis provinciae non eandem sacerdotalium, quae est de ceteris, in praebendis tironibus habendam esse rationem. non inique si quidem ea potissimum ab hoc officio provincia videtur excepta, quae omnium intra africam provinciarum obtinet principatum cuiusque maioribus sacerdotes fatigantur expensis, in quarum solacium indemnem esse convenit dignitatem. dat. v kal. mart. ravenna felice et tauro vv. cc. conss. (428 febr. 25).
CTh.7.14.0. De burgariis
CTh.7.14.1
Impp. arcadius et honorius aa. vincentio praefecto praetorio. post alia: in burgariis eadem volumus observari, quae de mulionibus lex nostra praecepit, ut ii quoque, qui intra hispanias vel in quibuscumque locis ausi fuerint burgarios vel sollicitare vel receptare, eodem modo teneantur, similisque eos, qui publicis vestibus deputatos sollicitaverint vel receperint, et de coniunctione et de agnatione et de peculiis et de cunctis rebus quas in illis deprehendimus poena cohibeat. dat. xi kal. mart. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 febr. 19).
CTh.7.15.0. De terris limitaneis
CTh.7.15.1
Impp. honorius et theodosius aa. gaudentio vicario africae. terrarum spatia, quae gentilibus propter curam munitionemque limitis atque fossati antiquorum humana fuerant provisione concessa, quoniam comperimus aliquos retinere, si eorum cupiditate vel desiderio retinentur, circa curam fossati tuitionemque limitis studio vel labore noverint serviendum ut illi, quos huic operi antiquitas deputarat. alioquin sciant haec spatia vel ad gentiles, si potuerint inveniri, vel certe ad veteranos esse non inmerito transferenda, ut hac provisione servata fossati limitisque nulla in parte timoris esse possit suspicio. dat. iii kal. mai. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 apr. 29).
CTh.7.15.2
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio et consuli ordinario. quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas. quod si ulterius vel privatae condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur. dat. non. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 mart. 7).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
