# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.330-335

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.330-7.1.335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.330

CTh.7.17.0. De lusoriis danuvii
CTh.7.17.1
Impp. honorius et theodosius aa. constanti magistro militum per thracias. nonaginta recenti fabricatione contextas, decem his adiectas ex veterum reparatione lusorias limiti mysiaco, centum vero decem novas additis antiquarum instauratione quindecim scythico, qui in latius diffusiusque porrigitur, sub hac deputari condicione sancimus, ut per singulos annos veterum renovatione curanda quattuor iudiciariae in mysiaco limite et decem agrarienses, in scythico vero quinque iudiciariae et duodecim agrarienses novae de integro constructae instrumentisque suis universis armatae ducis instantia apparitionisque eius periculo contexantur, ut hoc supplemento per septennium integri numeri constituti reparatio maturetur, sublimitate tua pro sua industria disponente, unde earum contextio vel constructio debeat procurari. quod quidem iam recte credimus constitutum nobisque indicari praecipimus. nam si memoratus lusoriarum numerus cum omni suo instrumento non fuerit apparatus, dux quidem, cuius tempore dispositio fuerit ista neglecta, triginta librarum auri, officium vero eius quinquaginta procul dubio multabitur, etiam sublimitatis tuae officio quinquaginta libras auri condemnationi subiciendo, si non per singulos annos aut completum numerum aut certe neglegentia praetermissum magisteriae potestati suggesserit. illo nihilo minus observando, ut, istis secundum dispositionem tuae praestantiae ad belli aleam praeparatis adque in conflictus specula munitissimam stationem vel discursus opportunitatem deligentibus hae dumtaxat, quaecumque ex veteribus fuerint reformatae, transvectioni speciei annonariae secernantur. dat. v kal. feb. constantinopoli d. n. theodosio a. v. et qui fuerit nuntiatus. (412 ian. 28).
CTh.7.18.0. De desertoribus et occultatoribus eorum
CTh.7.18.1
Impp. valentinianus et valens aa. edicta pro per italiam et alpes. unusquisque, apud quem desertor fuerit deprehensus, si plebeiae et humilioris condicionis est, metalli se sciat supplicio puniendum, qui autem superioris cuiuscumque loci dignitatisve sit, media se bonorum parte cognoscat esse multandum. in hac poena sit et officium uniuscuiusque iudicis, quod forte desertores in consortio sui probatos habet nec eos prodit. dat. vii kal. april. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 26).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
