# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.35-44

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.35-7.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.35

CTh.7.1.5
Impp. valentinianus et valens aa. eorum liberos, qui armis inhaeserunt, ad usum bellicum et castra revocantes eis quoque eorum stipendiorum copiam deferemus, qui alterius gradus militia salutarem maxime rei publicae operam persecuntur. quod si quosdam aut inbecillitas valitudinis aut habitudo corporis aut mediocritas proceritatis ab armatae militiae condicione submoverit, eos iubemus in officiis ceteris militare. nam si post definitam a nobis aetatem ignobile otium adamaverint, curiis obnoxii erunt sine controversia pro virium qualitate, ita ut ii, quos debilitas fortuita aut morbus et corporis valitudo confecta ita enervaverit, ut ad usum castrorum militiaeque idonei esse non possint, vacationem perpetuam depulsis curialium munerum sollicitudinibus consequantur. et cetera. dat. iii k. mai. hadrianopoli divo ioviano at varroniano conss. (364 apr. 29).
CTh.7.1.6pr.
Idem aa. mauris sitifensibus. si quis armatae sacramenta militiae impigro quinquennii labore pertulerit, avo licet ac patre sit decurione progenitus, ab omni nexu curiali personam dumtaxat propriam vindicaverit. (? 368? 370? 373? apr. 23).
CTh.7.1.6.1
Diversis autem officiis servientes quinque et viginti annis in militia decursis pari securitate donamus. et cetera. dat. viiii k. mai. treveris valentiniano et valente aa. conss. (? 368? 370? 373? apr. 23).
CTh.7.1.7
Idem aa. iovio magistro equitum et peditum. plures de diversis numeris ante impleta stipendia ad indebitos honores suffragiorum ambitione perveniunt. sive igitur eos purpuram adorasse constabit sive excepisse aliquas dignitates, eo quem ceperint honore solvantur, ita ut, qui ceteros in labore positos festina cupiditate transierint, nec testimonium quidem emeriti laboris accipiant. quod si aliquibus fortasse rationibus adtinentur impliciti, ad eos numeros, de quibus per ambitionem exierant, revertantur. dat. prid. kal. iun. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mai. 31).
CTh.7.1.8
Idem aa. ad edquitium comitem et magistrum militum. omnibus omnino veteranis auctoritas tua denuntiet, quod, si quis filium suum armorum honore condignum non propria voluntate militiae, quam ipse sudarit, obtulerit, nostrae sit legis laqueis implicandus. dat. viii kal. oct. heracleae valentiniano et valente aa. conss. (365 sept. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
