Latin
Book 7, lines 7.1.352-7.1.361
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.352-361
Not analysed yet
CTh. 7. 18. 6pr.
Idem aaa. ad severum praefectum praetorio. desertorum iugiter pretia vindicamus, quos intra annui temporis metas inter ipsa traditionis exordia deseruisse constiterit. ipsorum quippe est providentiae, quos huiusmodi munus amplectitur, militaturis potius quam fugacibus instruere necessaria supplementa. (382 apr. 2).
CTh. 7. 18. 6. 1
Si vero in desertoribus occulendis actorum scelus atque conmissum sit, flammis scelera puniantur. si dominum quoque conscientia talis involverit, praediis, quae latebram praestiterunt, sacro patrimonio vindicatis gravioris exitii dominum quoque casus involvat. proposita romae iiii non. april. antonio et syagrio conss. (382 apr. 2).
CTh. 7. 18. 7pr.
Idem aaa. constantiano vicario dioecesis ponticae. quisquis in fundo suo desertores vel latrones habere se meminerit, nisi eos ex die constitutionis emissae in sex menses prodiderit aut comprehensos etiam severitati iudiciariae obtulerit, sciat dissimulatione convictus fundum ipsum, in quo praedicti postea potuerint inveniri, fisci nostri viribus esse nectendum. (383 iul. 12).
CTh. 7. 18. 7. 1
Quod si forte contigerit, ut inscio domino memorati latuisse videantur, pari constituti temporis dimensione servata actores capite damnentur. quam condicionem et circa actores rerum nostrarum volumus custodiri. dat. iiii id. iul. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 iul. 12).
CTh. 7. 18. 8pr.
Idem aaa. ad flavianum praefectum praetorio. quisquis desertorem vel a se receptum vel in suo latitantem cognoscit, nisi eum ex die publicati huius edicti intra duos menses adhibita inquisitione correptum ordinario iudici offerre curaverit, detectus in crimine pro qualitate ordinis atque personae incurrat in legem. et si quidem potuerit corporali iniuriae subiacere, servata ex iure substantia et fustibus coerceatur vel metallo operi publico deputetur et nonnumquam se ulterius erigente censura exilio perpetuae relegationis plectatur. quod si eiusmodi fortasse fuerit, ut iniuria corporali intuitu generis aut honoris excipiatur, non procrastinata auctoritate sententiae per singula capita eorum, quos contra interdictum retinere atque occultare non timuit, denos iuniores maxime idoneos militiae offerat aut quinquaginta pondo argenti restituat. (383 [391?] febr. 27).