Latin
Book 7, lines 7.1.386-7.1.397
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.386-397
Not analysed yet
CTh. 7. 18. 13
Idem aaa. hadriano praefecto praetorio. desertores modis omnibus adtinendos esse censemus. universi igitur provinciales sciant opprimendorum sibi desertorum facultatem esse permissam: quibus ne sit tarditas poenae solacio, velox ubicumque iubemus esse supplicium. quod ad notitiam primatium urbium vicorum castellorumque deveniat, quo scire possint etiam occultatores eorum ad subeundam poenam, quae divi genitoris nostri est constituta legibus, adtineri. dat. vi non. oct. theodosio a. i et rumorido conss. (403 oct. 2).
CTh. 7. 18. 14pr.
Idem aaa. hadriano praefecto praetorio. opprimendorum desertorum facultatem provincialibus iure permittimus: qui si resistere ausi fuerint, velox ubicumque iubemus esse supplicium. cuncti etenim adversus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum: (403 oct. 2).
CTh. 7. 18. 14. 1
Hac tamen condicione servata, ut ab his iunioribus, qui proxima indictione praesenti tempore conferuntur, supplicio temperetur, quia per provinciales intra praescriptum legibus tempus ad ea signa, quibus destinati fuerant, redhibendi sunt, ne possessores redhibitionis damna percellant propter eos, qui necdum paene auspicati militiam fugerunt. (403 oct. 2).
CTh. 7. 18. 14. 2
Sed ut in his patientiam tenemus, ita omnes, qui ultra memoratam indictionem et nostrae beneficia sanctionis castra et militiam deseruere, condemnationibus obnoxios esse praecipimus occultatoresque eorum ad subeundam poenam, quae divi genitoris nostri constituta est legibus, volumus retentari. dat. vi non. oct. d. n. theodosio a. i et rumorido viro clarissimo conss. (403 oct. 2).
CTh. 7. 18. 15
Idem aaa. longiniano praefecto praetorio. qui relictis militaribus castris se ad depraedationes vel latrocinium contulerint, severitatem publicam non evadant. dat. viiii kal. april. ravenna arcadio a. vi et probo v. c. conss. (406 mart. 24).
CTh. 7. 18. 16
Impp. honorius et theodosius aa. gaisoni comiti et magistro militum. qui sine conmeatu aliquo annum in penatibus propriis vel in quibuslibet locis desidiosa quiete transegerit, decem sequentibus postponatur; in quo vero biennium talis culpa deprehenditur, viginti sibi antepositos congemiscat; tertius autem annus triginta praelatos iure deflebit, ita ut quartus exempto matriculae nulli veniam derelinquat. et cetera. dat. prid. id. iun. ravenna post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. (413 iun. 12).