# Theodosii Imperatoris Codex 7.1.398-408

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 7, lines 7.1.398-7.1.408. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/7.1.398

CTh.7.18.17
Idem aa. constantio magistro militum. omnes tribunos, qui per africam vagorum et desertorum requirendorum sumpserunt officium, ne sub huiusmodi professione vastent provinciam, submoveri praecipimus. in futurum autem istud nequaquam vocabulum vel officium infaustum constituimus per africam esse debere, ita ut, si quis ad condemnatam huius officii qualitatem praedae causa adspirare temptaverit, capitalis in eum severitas exeratur. dat. pridie kal. mart. ravenna honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 febr. 29).
CTh.7.19.0. De saturianis et subafrensibus et occultatoribus eorum
CTh.7.19.1pr.
Impp. arcadius et honorius aa. messalae praefecto praetorio. saturianorum coniurationem armis sumus, ut oportuit, persecuti. sed aliquot ex eis inminentis poenae evitatione ad diversa semet latibula contulerunt, quorum occultatores huic severitati sciant se esse subdendos, ut hae possessiones, in quibus latebram collocaverint, fisci nostri corporibus adgregentur, nisi protinus post edicti huius auctoritatem poenae ac legibus fuerint restituti. (399 iul. 20).
CTh.7.19.1.1
Simili etiam se condicione retinendum esse cognoscat, si qui e subafrensibus, qui in saturianorum se coniurationem miscuerunt, quempiam praeviderit occultandum. quisquis igitur huiusmodi hominem adversus salubris decreti auctoritatem existimaverit latebris subtrahendum, sciat sibi cum eo facinus esse commune, et si eiusmodi personae fuerint, quae multari rerum amissione non possint, proprii capitis luendum esse supplicio. (399 iul. 20).
CTh.7.19.1.2
Nec hi sane poenae se exsortes futuros esse credant, qui deprehensos in quolibet rure tantorum scelerum machinatores silentio praetermiserint et non statim sub publica testificatione, quibus in locis inventi fuerint, publicaverint. (399 iul. 20).
CTh.7.19.1.3
Id quoque observandum esse censemus, ut ad ea loca, quae a memoratis latronibus tenebantur, diligens dirigatur inspector, oblaturus primitus veteribus dominis, ut, si haec possidere desiderant, ne abductis maereant cultoribus, translatis aliunde familiis rura, quae huc usque infructuosa apud eosdem perditorum temeritas fecisse videbatur, exerceant, vel certe, si inconvenientia existimaverint, salva tributorum praestatione ad idoneos possessores transferant. dat. xiii kal. aug. theodoro viro clarissimo cons. (399 iul. 20).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
