Latin
Book 7, lines 7.1.470-7.1.483
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.470-483
Not analysed yet
CTh. 7. 22. 2. 1
Si autem veteranorum filii, qui equestrem militiam toleraverunt, inter equites probari voluerint, habeant facultatem, ita ut cum singulis equis idoneis praedicto adgregentur obsequio. (326 iul. [mart. ?] 30).
CTh. 7. 22. 2. 2
Quod si quis duos equos habeat vel unum idoneum et servum unum, cum circitoria militet dignitate et binas annonas accipiat, qui gradus praebetur aliis post laborem. (326 iul. [mart. ?] 30).
CTh. 7. 22. 2. 3
Singularum autem civitatum decurionibus intimetur, ut veteranorum filios, qui praedictae aetatis sunt, si militare noluerint vel minus inveniantur idonei, ad curialia vocare non morentur obsequia, si tamen patrimoniis idonei esse noscuntur. (326 iul. [mart. ?] 30).
CTh. 7. 22. 2. 4
Ex his autem, qui militare voluerint, si qui minus apti sunt equestri militiae id efficiente calamitate membrorum et legionariae congrui esse noscuntur, deducendi ad nos protectori qui ob hoc missus est consignentur. dat. iii kal. aug. aquileia constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iul. [mart. ?] 30).
CTh. 7. 22. 3
Idem a. ad evagrium. ii, qui ex officialibus quorumcumque officiorum geniti sunt, sive eorundem parentes adhuc sacramento tenentur sive iam dimissi erunt, in parentum locum procedant. dat. prid. non. aug. basso et ablavio conss. (331 aug. 4).
CTh. 7. 22. 4
Idem a. ad leontium praefectum praetorio. iam dudum sanximus, ut veteranorum filii, qui post sedecim annos militiae munus subire non possunt vel armis gerendis habiles non extiterint, curiis mancipentur. dat. iii id. april. pacatiano et hilariano conss. (332 [343] apr. 11).
CTh. 7. 22. 5
Idem a. ablavio praefecto praetorio. veteranorum filii vel eorum, qui praepositi vel protectores fuerunt, vel ceterorum, qui quemlibet gradum militiae tenuerunt, si invalidi et inbecilli sint, curiis adgregentur, ita ut re familiari gaudentes et inaptos militiae curiarum societati coniungas. quod etiam nos fecimus sub conspectu nostro his, quos deliciosis nutrimentis enervatos esse perspeximus. qui igitur ex his patresfamilias sunt et idonei functionibus publicis, eligantur ad augendum curialium numerum, singularum civitatum ordinibus commonendis, ut quos norunt idoneos nominare non dubitent praeter eos, quos vigor et fortitudo defendendae rei publicae idoneos facit. nam et duces singulorum limitum convenimus, ne deinceps veterani filius inutilis sacramento cingatur. eos etiam, qui iam probati sunt, diligenter inspiciant, ut qui minus idonei repperiuntur sacramento soluti ad gravitatem tuam mittantur. dat. et proposita id. nov. dalmatio et zenofilo conss. (333 nov. 13).