Latin
Book 7, lines 7.1.494-7.1.505
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 7.1.494-505
Not analysed yet
CTh. 7. 22. 11pr.
Idem aa. have, neoteri, karissime nobis. si filii primipilarium reperti fuerint, qui ingressi legitimos annos nullis stipendiis fulciuntur, sed anno proximo, quo ad curiam fuerint lacessiti, semet militiae manciparint, ad curiam teneantur, ita ut ne officii quidem, cum transacto anno esse coeperint curiales, praepostera audiatur circa eius personam ac sera petitio. (380 sept. 8).
CTh. 7. 22. 11. 1
Quod si in eadem domo duo filii erunt et latum adeo felixque patrimonium, quod possit duplicium necessitatum suscipere functiones, unum oportebit militiae, unum curiae vindicari. quod servandum pari norma erit, si tres aut quattuor liberi vel etiam plures numero familiam eiusdem stirpis ornaverint, ut etiam ex numerosis fratribus unus ad curiam devocetur. dat. vi id. sept. sirmio gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 sept. 8).
CTh. 7. 22. 12
Impp. arcadius et honorius aa. stilichoni comiti et magistro utriusque militiae. quoniam filii veteranorum ad diversa officia se contulerunt, hac sanctione praecipimus, ut ab his, qui nunc sunt in officiis occupati, nulli iuniores repetantur, ac deinceps post hoc edictum aditum veteranorum filiis militandi per civilia officia esse praeclusum. dat. vi kal. oct. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 sept. 26).
CTh. 7. 23. 0. De oblatione equorum.
CTh. 7. 23. 1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad probum praefectum praetorio. quicumque honorariis codicillis habetur ex comite, tres protinus equos, qui digni sunt comprobari, curet offerre, quicumque autem eodem ex praeside factus indulto, duos pari devotione mox tradat. ita enim promptius instruitur usus armorum. quod munus in posterum ea lege novetur, ut quinto quoque anno, hoc est magis aliquando quam saepe, similis recurrat exactio. dat. viii id. iun. sirmio valentiniano nobilissimo puero et victore conss. (369 iun. 6).
CTh. 7. 24. 0. De oblatione votorum
CTh. 7. 24. 1
Impp. arcadius et honorius aa. basilio praefecto urbi. quando votis conmunibus felix annus aperitur, in una libra auri solidi septuaginta duo obryziaci principibus offerendi devotionem animo libenti suscipimus statuentes, ut deinceps sequentibus annis uniuscuiusque sedulitas principibus suis talia ingerant semper et deferant. dat. iii non. mart. mediolano olybrio et probino conss. (395 mart. 5).